Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum
inque meo primum carmine Ianus adest.
Iane biceps, anni tacite labentis origo, 65
solus de superis qui tua terga vides,
dexter ades ducibus, quorum secura labore
otia terra ferax, otia pontus habet:
dexter ades patribusque tuis populoque Quirini,
et resera nutu candida templa tuo. 70
prospera lux oritur: linguis animisque favete;
nunc dicenda bona sunt bona verba die.
lite vacent aures, insanaque protinus absint
iurgia: differ opus, livida turba, tuum.
cernis odoratis ut luceat ignibus aether, 75
et sonet accensis spica Cilissa focis?
flamma nitore suo templorum verberat aurum,
et tremulum summa spargit in aede iubar.
vestibus intactis Tarpeias itur in arces,
et populus festo concolor ipse suo est, 80
iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
et nova conspicuum pondera sentit ebur.
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
quos aluit campis herba Falisca suis.
Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem, 85
nil nisi Romanum quod tueatur habet.
salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
a populo rerum digna potente coli.
Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
nam tibi par nullum Graecia numen habet. 90
ede simul causam, cur de caelestibus unus
sitque quod a tergo sitque quod ante vides.
haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
lucidior visa est quam fuit ante domus.
tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus 95
bina repens oculis obtulit ora meis.
extimui sensique metu riguisse capillos,
et gelidum subito frigore pectus erat.
ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
edidit hos nobis ore priore sonos: 100
'disce metu posito, vates operose dierum,
quod petis, et voces percipe mente meas.
me Chaos antiqui (nam sum res prisca) vocabant:
aspice quam longi temporis acta canam.
lucidus hic aer et quae tria corpora restant, 105
ignis, aquae, tellus, unus acervus erat.
ut semel haec rerum secessit lite suarum
inque novas abiit massa soluta domos,
flamma petit altum, propior locus aera cepit,
sederunt medio terra fretumque solo. 110
tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,
in faciem redii dignaque membra deo.
nunc quoque, confusae quondam nota parva figurae,
ante quod est in me postque videtur idem.
accipe quaesitae quae causa sit altera formae, 115
hanc simul ut noris officiumque meum.
quicquid ubique vides, caelum, mare, nubila, terras,
omnia sunt nostra clausa patentque manu.
me penes est unum vasti custodia mundi,
et ius vertendi cardinis omne meum est. 120
cum libuit Pacem placidis emittere tectis,
libera perpetuas ambulat illa vias:
sanguine letifero totus miscebitur orbis,
ni teneant rigidae condita Bella serae.
praesideo foribus caeli cum mitibus Horis 125
(it, redit officio Iuppiter ipse meo):
inde vocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos
imponit libum farraque mixta sale,
nomina ridebis: modo namque Patulcius idem
et modo sacrifico Clusius ore vocor. 130
scilicet alterno voluit rudis illa vetustas
nomine diversas significare vices.
vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:
iam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes, 135
e quibus haec populum spectat, at illa Larem,
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
Eoas partes Hesperiasque simul. 140
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
servet ut in ternas compita secta vias:
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
cernere non moto corpore bina licet.'
dixerat: et voltu, si plura requirere vellem, 145
difficilem mihi se non fore pactus erat.
sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,
verbaque sum spectans plura locutus humum:
'dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
qui melius per ver incipiendus erat? 150
omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
et nova de gravido palmite gemma tumet,
et modo formatis operitur frondibus arbor,
prodit et in summum seminis herba solum,
et tepidum volucres concentibus aera mulcent, 155
ludit et in pratis luxuriatque pecus.
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
et luteum celsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovatur aratro.
haec anni novitas iure vocanda fuit.' 160
quaesieram multis; non multis ille moratus
contulit in versus sic sua verba duos:
'bruma novi prima est veterisque novissima solis:
principium capiunt Phoebus et annus idem.'
post ea mirabar cur non sine litibus esset 165
prima dies. 'causam percipe' Ianus ait.
'tempora commisi nascentia rebus agendis,
totus ab auspicio ne foret annus iners.
quisque suas artes ob idem delibat agendo,
nec plus quam solitum testificatur opus.' 170
mox ego, 'cur, quamvis aliorum numina placem,
Iane, tibi primum tura merumque fero?'
'ut possis aditum per me, qui limina servo,
ad quoscumque voles' inquit 'habere deos.'
'at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, 175
et damus alternas accipimusque preces?'
tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,
'omina principiis' inquit 'inesse solent.
ad primam vocem timidas advertitis aures,
et visam primum consulit augur avem. 180
templa patent auresque deum, nec lingua caducas
concipit ulla preces, dictaque pondus habent.'
desierat Ianus. nec longa silentia feci,
sed tetigi verbis ultima verba meis:
'quid volt palma sibi rugosaque carica' dixi 185
'et data sub niveo candida mella cado?'
'omen' ait 'causa est, ut res sapor ille sequatur
et peragat coeptum dulcis ut annus iter.'
'dulcia cur dentur video: stipis adice causam,
pars mihi de festo ne labet ulla tuo.' 190
risit, et 'o quam te fallunt tua saecula' dixit,
'qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!
vix ego Saturno quemquam regnante videbam
cuius non animo dulcia lucra forent.
tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: 195
vix ultra quo iam progrediatur habet.
pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,
dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
et dabat exiguum fluminis ulva torum. 200
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
pascebatque suas ipse senator oves:
nec pudor in stipula placidam cepisse quietem 205
et fenum capiti subposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetor aratro,
et levis argenti lammina crimen erat.
at postquam fortuna loci caput extulit huius
et tetigit summo vertice Roma deos, 210
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
et, cum possideant plurima, plura petunt.
quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices:
sic quibus intumuit suffusa venter ab unda, 215
quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
in pretio pretium nunc est: dat census honores,
census amicitias; pauper ubique iacet.
tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,
curque iuvent nostras aera vetusta manus, 220
aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,
victaque concessit prisca moneta novae.
nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
aurea: maiestas convenit ipsa deo.
laudamus veteres, sed nostris utimur annis: 225
mos tamen est aeque dignus uterque coli.'
finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,
clavigerum verbis adloquor ipse deum:
'multa quidem didici: sed cur navalis in aere
altera signata est, altera forma biceps?' 230
'noscere me duplici posses ut imagine' dixit,
'ni vetus ipsa dies extenuasset opus.
causa ratis superest: Tuscum rate venit ad amnem
ante pererrato falcifer orbe deus.
hac ego Saturnum memini tellure receptum 235
(caelitibus regnis a Iove pulsus erat).
inde diu genti mansit Saturnia nomen;
dicta quoque est Latium terra latente deo.
at bona posteritas puppem formavit in aere,
hospitis adventum testificata dei. 240
ipse solum colui, cuius placidissima laevum
radit harenosi Thybridis unda latus.
hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
tantaque res paucis pascua bubus erat.
arx mea collis erat, quem volgo nomine nostro 245
nuncupat haec aetas Ianiculumque vocat.
tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum
esset, et humanis numina mixta locis.
nondum Iustitiam facinus mortale fugarat
(ultima de superis illa reliquit humum), 250
proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;
nullus erat iustis reddere iura labor.
nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,
et', clavem ostendens, 'haec' ait 'arma gero.'
presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi, 255
voce mea voces eliciente dei:
'cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,
hic ubi iuncta foris templa duobus habes?'
ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,
protinus Oebalii rettulit arma Tati, 260
utque levis custos, armillis capta, Sabinos
ad summae tacitos duxerit arcis iter.
'inde, velut nunc est, per quem descenditis', inquit
'arduus in valles per fora clivus erat.
et iam contigerat portam, Saturnia cuius 265
dempserat oppositas invidiosa seras;
cum tanto veritus committere numine pugnam,
ipse meae movi callidus artis opus,
oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
sumque repentinas eiaculatus aquas. 270
ante tamen madidis subieci sulpura venis,
clauderet ut Tatio fervidus umor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
quae fuerat, tuto reddita forma loco est;
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: 275
haec adolet flammis cum strue farra suis.'
'at cur pace lates, motisque recluderis armis?'
nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
'ut populo reditus pateant ad bella profecto,
tota patet dempta ianua nostra sera. 280
pace fores obdo, ne qua discedere possit;
Caesareoque diu numine clausus ero.'
dixit, et attollens oculos diversa videntes
aspexit toto quicquid in orbe fuit:
pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi, 285
tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
neve suum praesta deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
sacravere patres hac duo templa die. 290
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
insula, dividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque
iunctaque sunt magno templa nepotis avo.