Homomensura est appellatio doctrinae, quam Protagoras prima sententia libri sui de veritate (Ἀλήθεια) scripti exposuit.[1] Primum testimonium huius sententiae apud Platonem invenitur, sed quia enuntiato infinitivo constracta est, oratio recta apud Sextum Empiricum[2] et Diogenem Laertium[3] servata saepe citari solet:
Doctrina Protagorea aliquo modo ad relativismum epistemologicum referri videtur: qualem quilibet quamlibet rem perceperit, talis ei videbitur. At si nemo umquam erraret, omnes homines aeque sapientes essent. Constat quidem neminem erroris purum esse. Difficilius est hoc negare, suam cuique experientiam sensibus acceptam veram esse. Scientia non tamen ad sensuum experientiam pertinet sed in rationis conclusione ad hanc experientiam pertinenti posita est. Protagoras experientiam et scientiam confundere videtur.
Homo mensura sententia celeberrima est, cui varii sunt intellectus. Itaque convenit, quales hi intellectus sint, scrutari. Quamquam homo mensura hodie suam vivere vitam iam coepisse videtur, in primis inspiciendi sunt intellectus ad Protagoram pertinentes.
In Platonis Theaeteto Socrates cum Theaeteto de scientia disserit. Socrates, ut ei moris est, conlocutorem percontatur. Theaetetus in colloquio hanc scientiae definitionem proponit: qui aliquid scit, is id quod scit sensibus percipit, et, ut nunc quidem videtur, nihil aliud est scientia nisi perceptio sensibilis.[4]
Quod dictum Protagoreum a Platone adlatum multi philosophi philologique explanare et inlustrare conati sunt,[6] et profecto multae sunt quaestiones: an germanum sit hoc dictum Protagorae adscriptum, aut quantum germani sit; homo mensura utrum epistemologiae Protagoreae specimen sit, an germana educandorum hominum doctrina; utrum mensura an homo subiectum sententiae sit. Etiam propositae sunt explanationes ad singula huius loci verba pertinentes. Quae quidem explanationes interdum valde excedunt ea, quae ex ipsa sententia concludere licet.
Huius loci verborum rationem et contextum liquet ad epistemologiam pertinere, nam Theaetetus Platonicus omnino sciendi philosophiae dedicatus est. Atquin etiam sunt, qui animadverterint Protagoram sophistam magni habuisse hominum educationem, qua suam vivendi potestatem augere possent. Consensus inter omnes fere de hoc est, Protagoram sua doctrina voluisse animos a macrocosmo praesertim Eleaticorum philosophorum (sicut Parmenidis et Melissi) avertere in hominum communitatem, ut philosophiam sensu communi cotidianaque ratione instructam docere possit. Itaque non videtur esse procul a vero, quin Protagoras hac sententia sophistarum actionum fundamenta iacere vellet.[7]
Socrates in Theaeteto huiusmodi alethico, quem Protagorae adscribit, relativismo adversatur. Et hoc quidem satis (ne dicamus: nimis) facile est factu, nam si omnium singulorum hominum veritates in aequo sunt, iusto iure quaeri potest, quidnam Protagoram sophistam tam sapientem reddiderit, ut magna mercede alios praeciperet.[19] Socrates Protagoram ipsum facit huic quaestioni respondentem.[20] Sunt qui Protagoram relativismum alethicum proponere negent.[21] Attamen plurimorum opinio est Socratem de Protagorae relativismo verum iudicium dedisse. Itaque relativismus alethicus interdum etiam relativismus Protagoreus appellatur.[22]
3a8082e126