1 Ms. Sainte-Genevive 240, sermon pour la Toussaint, Sufficiat vobis, 1er novembre 1342, RLS, no 85, f. 48r : Ceca ambitio, caritatis refrigeratio sunt in nobis causa quod numquam sufficientiam habemus. Hodie enim ita regnat invidia, ita viget irreffrenata concupiscentia, ita torpet vera amicitia, quod nullus potest aliquo contentari. Si videt alium plus habere, statim invidet nisi tantum habeat, sicut fratres Joseph invidebant sibi nec poterant sibi quidquam pacifice loqui.
3 Ibid., sermon pour la Purification de la Vierge, Impleti sunt dies, 2 fvrier 1330, RLS, no 53, f. 173v : Hodie enim ita regnat invidia inter fratres, inter socios, inter regis consiliarios, inter prelatos, inter principes et omnes alios quod vix hodie caritas repperitur ubi possit requiescere pes eius.
5 Ibid., sermon pour la fte de saint Augustin, Nephtalim cervus emissus, 28 aot 1341, RLS, no 63, f. 168 : Viciosa in multiplicatione culparum et inficientium peccatorum. Et in ista proch dolor hodie multum habundat et clerus et populus.
7 Ibid., sermon pour la fte de saint Dominique, Benedicam tibi (s. d.), RLS, no 10, f. 192v : Sed heu, carissimi, hodie proch dolor, quosdam dyabolus ita excecavit quod non solum fidei zelum non zelant, sed ad scelus ydolatrie sunt perducti. Quis unquam alias in Francia tot invocationes demonum, baptizationes ymaginum, et alia tam horrenda sortilegia perpetrari audivit, ut iam non cultores dei, sed demonum sunt dicendi latriam soli deo debitam demoni exhibentes. Et ideo non benedictionem, sed maleditiones plurimas consecuntur ; ou encore le sermon pour la Purification de la Vierge, Illa venit ad eum (s. d.), RLS, no 50, f. 211v : Isti non portant cum beata virgine ymaginem filii dei, sed ymaginem bestie et malignitatis dyaboli.
8 Ibid., sermon pour le Vendredi saint, Respice in faciem Christi, 26 mars 1350, RLS, no 56, f. 282v : Videte quod sicut prochdolor audivimus aliqui heretici incipiebant pullulare dicentes quod sufficiebat solum amare et nichil aliud facere nec horas dicere, nec ieiunare nec abstinere a fornicatione nec ab aliis sed isti male noverunt virtute caritative dilectionis.
12 Ms. Sainte-Genevive 240, sermon pour la fte de saint Dominique, Benedicam tibi (s. d.), RLS, no 10, f. 190v : Sed numquid sic sumus misericordes hodie, nos clerici et religiosi, nunc ad sensum apparet quod magis avari et cupidi et magis immisericordes quam layci.
13 Ibid., sermon pour la Pentecte, Accipite spiritum sanctum, 1er juin 1343, RLS, no 3, f. 466v : Et quia hodie proch dolor clerici et religiosi sunt magis duri et vindicativi, minus benigni, minus remissi, magis voluptatibus dediti magis ambitiosi et scientie inflantis et potentie dominantis, magis simulati, magis ficti, magis apparere volentes.
14 Ibid., sermon pour la fte de saint Nicolas, Talis decebat, 6 dcembre 1326 ou 1327, RLS, no 88, f. 290r-v : Sed numquid hodie come capitis clericorum et religiosorum sunt sicut purpura regis qui est rex super omnes filios superbie id est dyaboli.
15 Ibid., sermon pour la fte de saint Dominique, Benedicam tibi (s. d.), RLS, no 10, f. 189v : Sed numquam in hoc ipsum nos clerici et religiosi imitamur. Videatis qui sunt qui magis delicate vivunt, quia magis carnem adorant et nutriunt.
17 Ibid., sermon pour la fte de saint Martin, Totus mons (s. d.), RLS, no 92, f. 215r : Ad litteram illi erant sacerdotes ad significandum, quod illi qui hodie sunt magis impatientes, magis vindictam desiderantes sunt clerici et religiosi.
19 Ibid., sermon pour le premier dimanche LXX, Sic currite, 8 fvrier 1327, RLS, no 81, f. 53r : Debemus in operibus domini totam diem expendere, et modicam horam circa sustentationem nostram et tamen proch dolor hii qui minus impendunt hodie in servicio domini et plus ventri suo serviunt sunt hodierni clerici et religiosi.
21 Ibid., sermon pour la Purification de la Vierge, Impleti sunt dies, 2 fvrier 1330, RLS, no 53, f. 172v : Numquid clerici et religiosi, numquid hodie omnes gestus, omnes actus, tam in spectabilibus quam in agilibus sunt magis ad apparentiam quam ad existentiam, patet discurrendo in omnibus sicut in superbo ornatu, superfluo apparatu, in excessivo comitatu, in contumelioso affatu, in aliorum contemptu.
22 Ibid., sermon pour le premier dimanche XL, Ihesus ductus est, 8 mars 1332, RLS, no 49, f. 81v : Et dubium est quod iste candor fit in multis personis ecclesiasticis. Unde Bernardus in quodam sermone supra Cantici dicit, etc.
24 Ibid. : Sed hodie multi clerici non solum pauperibus non miserentur et commodant ymmo ut dicitur in Psalmo insidiantur ut rapiant pauperem, quia bona pauperum non in usus pauperum sed in suis vanitatibus et turpitudinibus expendunt.
25 Ibid. : Dignum est qui in altario servit de altario vivat. Vivat inquam de altario, non superbiat, non luxurietur, non ditetur non in clericatu dives ex paupere fiat ex ignobili gloriosus non sibi de bonis ecclesie ampla palatia fabricet nec in vanitate aut superfluitate dispergat non extollat de facultatibus ecclesie consanguines suos aut nepotes conceditur tibi, etc.
33 Ibid., sermon pour le Vendredi saint, entre 1343 et 1352, Vestitus erat, RLS, no 97, f. 410v : Quia hodie ad litteram multi clerici et religiosi dignitates et honores ecclesiasticos que sibi non debentur a natura virtutis appetunt per rapinam, per violentas scilicet preces et intrusiones tyrannos, et per multas alias vias illicitas idcirco merentur ruinam. Unde de ipsis bonis pastoribus et sponsis ecclesie loquitur Bernardus sermone lxxxvi. super Cantico, etc.
34 Ibid., sermon pour la fte de saint Augustin, Nephtalim cervus emissus, 28 aot 1341, RLS, no 63, f. 165v : Ecce ergo quomodo in celestibus habitabat, non in temporalibus, contra multos clericos et prelatos qui nichil aliud sapiunt, nichil aliud querunt, nichil aliud diligunt, nisi temporalia et terrena.
35 Ibid., f. 166r : Unde videmus hodie proch dolor multos qui ad statum illum veniunt fraudulenter et quandoque violenter vivunt impudenter et regunt negligenter cum tamen secundum Augustinum decimus gradus abusionis sit prelatus negligens, mactant crudeliter per extortiones, per exationes dicendo ministris suis.
37 Ibid., sermon pour la fte de saint Martin, Totus mons (s. d.), RLS, no 92, f. 219r : Ad litteram enim quilibet perfectus clericus et religiosus debet contemplari vitam perfectorum ad imitandum, penam dampnatorum ad evitandum, patriam sanctorum ad festinandum, escam beatorum ad desiderandum.
38 Ibid., sermon pour la fte de saint Augustin, Nephtalim cervus emissus, 28 aot 1341, RLS, no 63, f. 166r : Ad cuius evidentiam sciendum quod duo sunt in ecclesia gradus quorum perfectioni nullus est et potest status alio comparari, videlicet gradus episcopalis et gradus regularis. Gradus episcopalis est in gradu excellentissime perfectionis exercende. Status autem regularis est in gradu excellentissime convenientissime perfectionis acquirende.
43 Ibid., sermon pour la fte de saint Augustin, Nephtalim cervus emissus, 28 aot 1341, RLS, no 63, f. 168v-169r : Quia prelatus debitor est non solum sibi sed etiam subditis et non solum sapientibus ymmo etiam insipientibus. Et ideo videtur michi quod si prelatus habeat habundantiam virtuosam, oportet etiam quod habeat influentiam copiosam.
45 Ibid., sermon pour la fte des saints Pierre et Paul, Principes populorum, 26 juin 1339, RLS, no 70, f. 129v : Et videte carissimi domini et patres quod ad fastigium tam excelse dignitatis promovit illos gloriosos apostolos non generis nobilitas, humani iuris profunditas, carnis consanguinitas, nationis propinquitas, exauditionis facilitas. Sicut ista quinque et horum quodlibet multos nonnumquam ad principandum etiam in ecclesia promovisse noscuntur.
46 Ibid., f. 130r : Patet ergo quod nec generis nobilitas, nec humani iuris profunditas ad principatum istos gloriosos apostolos promoverunt, licet meo iudicio si ista assint promotionem non impediant, ymmo debent potius promoveri.
51 Ibid., f. 129v : sed promovit virtutis immensitas et excellentia meritorum, f. 131v : Sed istos gloriosos apostolos ad fastigium dignitatis excelse promovit virtutis immensitas et singularis excellentia meritorum.
53 Ms. Sainte-Genevive 240, sermon pour la fte des saints Pierre et Paul, Principes populorum, 26 juin 1339, RLS, no 70, f. 131r : Propter primum committunt infidelitatem illi qui de bonis pauperum thesaurizant et ea congregant que debent pauperibus erogare.
b37509886e