Help with difficult translation (Letter of Pope St. Pius X to Hugon)

33 views
Skip to first unread message

Don Paco

unread,
Dec 18, 2012, 1:05:39 PM12/18/12
to quaestione...@googlegroups.com
Dear Friends,

I need a hand from someone who has a good handle on Latin to translate Pope Pius X's letter to Eduard Hugon, congratulating him for his philosophy manual.  The Latin is a bit too hard and flowery for me to be able to translate...

Many thanks in advance,
Paco

-------------------

Dilecte Fili,

Salutem et apostolicam Benedictionem Aquinatis disciplinam sicubi summo honore studioque esse decet, profecto decet apud eam Religiosorum familiam, cujus ille proprium lumen atque ornamentum fuit. Et vere inter sodales ex inclyto Ordine Dominicano nostra quoque memoria nec pauci neque obscuri numerantur, qui tantum Doctorem, nunquam senescentem, secuti, christiana dogmata et instituta splendide illustrare pergant invicteque defendere. 
In hoc numero te, dilecte Fili, non postremum haberi tuus postulat Cursus Philosophiae Thomisticae; quem Nos nuper a te, pie oblatum muneri, accepimus. Nota sunt enim hominum in philosophia prudentissimorum de te judicia, efferentium in tuis voluminibus et sinceram sancti Thomae doctrinam et copiam compositionemque rerum et scribendi perspicuitatem; qui tibi hoc prsesertim dant laudi, quod vetera principia Scholoe ad novos philosophiae vel illuminandos progressus vel refutandos errores sapienter adhibeas. 

Quare Nos tibi quidem ob exhibitos, observantioe causa, laborum tuorum fructus gratias agimus; sed multo magis ob salutarem operam quam ipse navas sacra juventuti. Nam, quod pluries jam affirmavimus, nihil ad utilitatem Ecclesise tam interest, quam ut gravioribus adolescentis Cleri studiis Angelici Doctoris sapientia praesideat; idque in sacrorum alumnis, qui te sive magistro sive auctore utuntur, feliciter fieri gaudemus. 

Auspicem vero divinorum munerum ac testem paternes benevolentise. Nostra, tibi, dilecte Fili, apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romse apud S. Petrum, die xvi menais Julii MCMXIII,
Pontificatus Nostri anno decimo.

PIUS PP. X



Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages