Thomas Vulpius Gaio Moysard reliquisque, qui hanc epistulam acceperunt,
s.p.d.
Gratias tibi ago maximas, quod me certiorem fecisti, quando proxima circuli
Graeci sessio fieret. Si Ingae haec dies constituta placebit, ûnâ cum eâ
adero.
At de rebus litterariis diputaturi esse videmini. Nonne scriptores Graecos
legitis? Si ita res se habet, fac me, quaeso, certiorem, quos textûs legatis
inter sessiunculam, ut textum domi praeparare possim. (Inpraeparatus enim in
rebus Graecis versari nolo.)
Quid de Graece loquendo? Tibi et Stephano Feye phôtocopiam eius libri, qui
loquerisne Attice? inscribitur, interim misi. Hôc librô ûtentes ad
Graece loquendum nos conferamus et colloquia de rebus cottidianis habeamus.
Praeterea propono, ut scriptores vel poetas legamus, quorum opera elocutiones,
quae ad vitam cottidianam attinent, continent, ut Athenaium vel
Aristophanem.
Fieri non poterit, ut mecum linguis modernis colloquamini. Ego enim
Francogallice nescio. Oportet igitur vos aut Latine aut Graece mecum colloqui.
(At Inga Francogallice scit, quippe quae linguae Gallicae magistra est.)
Mea inscriptio est haec:
Thomas Fuchs
Tulpenweg 2
D-58454 Witten
Circulus Graecus Bruxellensis vivat, crescat, floreat!
Thomas vester, qui propter crinium colorem niger
vocatur.
----- Original Message -----
Sent: Friday, November 10, 2006 4:30
PM
Gaius Moysard Thomae Vulpius
SPD
Gratias plurimas ago tibi propter
amicum tuum e-nuntium. Ego et certe omnes sodales Circuli Graeci Bruxellensis
perlibentissime jungemus tibi amicitiam.
Inscriptio cursualis mea est
Guy Moysard,
Cité Universitaire,
Clos Brochet 10,
CH 2000 Neuchâtel, Suisse.
guy.m...@unine.ch
T 00 41 32 727 68 36 (Novus est numerus :
nunc 36
in fine, antea 07)
Facias quaeso nos certiores
inscriptionis tuae. Habemus colloquium graecum ter aut quater per annum.
Sessiones fiunt rue des Bollandistes, 40, B 1040 Bruxelles, Belgique, in
aedibus Facultatis Theologiae Bruxellensis (Cujus Circulus Graecus est
hospes).
Proxima sessio fiet 15.12.2006 die
Veneris – 18 hora, qua disputabimus de hoc titulo « Qumran et
Hellenisticae gentes ».
Ut solet mittimus cuique sodali
Circuli Graeci invitationem cum die et titulo sessionis, et parvam formam
indicantem ubi sit « rue des
Bollandistes »
Illa « rue des
Bollandistes » non longe abest a square Montgomery et a « Parc du
Cinquantenaire » ;vicina est collegio Sancti
Michaelis.
Ut primum cognoscemus
inscriptionem cursualem tuam , tibi quoque mittemus invitationem. Interea
valeas quam optime et ad proximum. Gaius.