Thomas Vulpius Stephano Feye s.p.d.
Gratias tibi ago, quod et tuam et Gai Moysard inscriptionem cursualem mihi
misisti. Sed habere volui inscriptionem eius loci, in quem Graecae linguae
excolendae causâ convenîtis, hoc est quo circulus vester Graecus conveniat. Ni
fallor, Bruxellas convenîtis. Me scire oportet, ad quem locum ûnâ cum Ingâ
advehar.
Quod scribis te meam epistulam non plane intellexisse - ego, quippe qui
φιλαττιϰώτατος sim, eis solis verbis utor,
quibus scriptores Attici, vocibus modernis exceptis, quas aut ipse fingo aut e
linguâ Neograecâ assumo. Exempli grâtiâ proferam verbum SPAM, quod neograece
ἐνοχλητιϰὰ μηνύματα significat. Praeterea
fictorum verborum translationes Latinas adiunxi: ἑταιρισταί sunt socialistae, ϰοινωνισταί communistae. Omnia ergo verba in
lexicis reperies et meam epistulam in linguam vernaculam tuam facile
transferes.
Quod inscriptiones cursuales vestras accepi, phôtocopiam eius libri, qui
loquerisne Attice? inscribitur, ad vos mittere potero. Is liber
Germanice et Graece conscriptus est. Spero aliquem vestrum Germanice scire, ut
partes Germanice scriptas in linguam Gallicam convertat. Tum habebitis aliquid,
quod ad Graece loquendum adhibeatis. Nisi quem habetis, fortasse Inga ipsa
textum Germanicum convertere poterit, quia et Latinae et Gallicae linguae
magistra est.
Porro ego professorem Hervigium Görgemanns, coryphaeum illum Graece
loquendi, adii et ab eo petivi, ut indicem elocutionum, quae ad colloquium
cottidianum pertinent, mihi mitteret. Is enim talem indicem confecit et eis, qui
in colloquiis Graecis, quae Heidelbergae olim fiebant, aderant, distribuit. Quas
tabulas ego cum primum accepero, lectro - Britannice: scanner - in
computatrum indam et portabili verborum fôrmâ - Britannice: pdf - ad vos
mittam.
Nonne vobis sunt libri phraseologici Gallice et Graece conscripti?
Ibi reperietis elocutiones bonas.
Ego quoque lexicon Germanico-Graecum conscripsi; sed id, quia plus quam
septingentas paginas continet, non facile phôtocopiare possum. Praeterea debetis
Germanice scire, si id lexicon legere vultis. Neque otium habeo hoc opus in
linguam Gallicam transferendi.
Postremum vocem, quam ipse composui, vobis ante oculos ponam: Pitta
Graece significat ὁ Ἰταλιϰὸς
ἐσχαρίτης. Talia invenietis, cum Athenaii δειπνοσοφισταί legetis. Et hoc propôno, ut
aliquid legamus, quod ad sermonem cottidianum attinet, velut Athenaium. In
Aristophane quoque sunt multa verba cottidiana. Sed effugiamus ea legere, quae
omnibus iam ex temporibus vel scholasticis vel universitariis bene nota sunt, ut
Platonem!
Spero nos mox inter nos revisuros esse vel conventuros, ut Graece loquamur.
Veniemus enim bene exercitati ad colloquium Graecum, quod proximo anno in
Graeciâ fiet Helmuto Quack moderatore.
Αἱ συνουσίαι αἱ τῶν ἑλληνιζόντων ζήτωσαν ϰαὶ
χαιρέτωσαν ϰαὶ ἐρρώσθωσαν.
Θωμᾶς Ἀλώπεϰος, ὃς διὰ τὸ χρῶμα τὸ τῆς
ϰόμης ὁ μέλας ἐπονομάζεται.
----- Original Message -----
Sent: Wednesday, November 08, 2006 6:00
PM
Subject: Inscriptio cursualis
Stephanus Thomae optimo S.P.D.
Oblitus eram ô Thoma, Vidonis Moysard
inscriptionem non electronicam (quod fecisti) sed physicam tibi praebere. Ille
enim fortasse non saepe nuntios inspicere solet.
Errorem corrigere volens, ecce:
Guy MOYSARD
Cité Universitaire
Clos Brochet, 10
CH 2000 NEUCHÂTEL
SUISSE
Tel. 00 41 32 727 68 07
Inscriptio autem mea est:
Stéphane FEYE
Rue de Brombais, 11,
B - 1315 INCOURT
BELGIQUE
Tel. 0032 (0)10 88 93 75
Gratias de epistula Graece scripta, in qua non
omnia intellegere valui, quia exercitatio mihi deest. Attamen pro certo habeo
praesentiam tuam Ingaeque ad circulos Graecos multum sodalibus profuturam
esse.
Vivant Latinitas Graecitasque!
Vale quam optime
Stephanus