Apostoli Viae Examen

0 views
Skip to first unread message

Lorriane Nasuti

unread,
Aug 5, 2024, 2:01:01 PM8/5/24
to lesorealo
Salvemel Atticum. Heri nihil scripsi, et consulto quidem; nam eram stomachosior. Ne roga in quem, in te inquam. Quid commerueram? Verebar mihi insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam habebam illam tuam pyxidem, ne quid simile nobis afferret, quale ferunt Pandorae pyxidem Epimetheo; quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam qui fuissem suspiciosulus. Cur igitur ne hodie quidem scripsisti? inquies. Eramus occupatissimi. Quid tandem negotii? In spectaculo sedimus, sane iucundo. Comoedia inquis fuit, an Tragoedia? Utrumvis, verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus, chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, sed planipedia, humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata, epitasis turbulentissima, exitus perturbatissimus. Quam, malum, inquies mihi fabulam fingis? Immo rem, Christiane, refero.

Spectavimus hodie matremfamilias cum famula domestica fortiter depugnantem. Sonuerat diu tuba ante congressum, convicia fortiter utrinque regeruntur. Hic aequo Marte discessum est, triumphavit nemo. Haec in hortis, nos e cenaculo taciti spectabamus, non sine risu. Sed audi catastrophen. A pugna conscendit cubiculum meum puella, concinnatura lectos. Inter confabulandum laudo fortitudinem illius, quod voce conviciisque nihil cesserit dominae; ceterum optasse me ut quantum lingua valebat, tantundem valuisset et manibus. Nam hera, virago robusta ut vel athleta videri posset, subinde caput humilioris puellae pugnis contundebat. Usque adeone inquam nullos habes ungues, ut ista impune feras? Respondit illa subridens sibi quidem non tam animum deesse quam vires. An tu putas inquam bellorum exitus a viribus tantum pendere? Consilium ubique valet plurimum. Roganti quid haberem consilii, Ubi te rursus adorietur, inquam protinus caliendrum detrahe (nam mulierculae Parisiorum mire sibi placent nigris quibusdam caliendris); eo detracto mox in capillos invola.


Haec ut a me ioco dicebantur, itidem accipi putabam. Atqui sub cenae tempus accurrit anhelus hospes; is erat Caroli regis caduceator, vulgato cognomine dictus Gentil Gerson. Adeste, inquit domini mei, videbitis cruentum spectaculum. Accurrimus, offendimus matremfamilias ac puellam humi colluctantes. Vix a nobis diremptae sunt. Quam cruenta fuisset pugna res ipsa declarabat. Iacebant per humum sparsa, hic caliendrum, illic flammeum. Glomeribus pilorum plenum erat solum; tam crudelis fuerat laniena. Ubi accubuimus in cena, narrat nobis magno stomacho materfamilias quam fortiter se gessisset puella. Ubi pararem inquit illam castigare, hoc est pugnis contundere, illa mihi protinus caliendrum detraxit e capite. Agnovi me non surdae cecinisse fabulam. Id detractum inquit mihi venefica vibrabat in oculos. Id non admonueram. Tum inquit tantum capillorum evulsit quantum hic videtis. Coelum ac terram testata est se nunquam expertam esse puellam tam pusillam ac perinde malam. Nos excusare casus humanos et ancipitem bellorum exitum, tractare de componenda in posterum concordia. Ego interim mihi gratulabar dominae non subolere rem meo consilio gestam; alioque sensissem et ipse illi non deesse linguam.


Habes nostra ludicra; nunc ad seria. Duplicem mecum contentionem acceperas, scribendi et munera mittendi. Altera te plane victum declaras, ut qui alienis manibus mecum dimicare coeperis; an infitiaberis impudens? Non arbitror, si quid frontis est. Alteram ipse ne suscepi quidem, sed ultro manus dedi. Literis longe vinceris, immo ne pugnas quidem, nisi ut Patroclus Achillis armis. Muneribus nolo tecum inire certamen. An poeta cum negotiatore? Quid simile? Verum heus tu, ad aequiorem concertationem provoco. Experire utrum tu me prius mittendo an ego te scribendo defatigem. Hoc demum sit bellum dignum poeta, dignum institore. Tu si quid audes, accingere; ac bene vale.


Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam? Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Aeolum sollicitarat; nec ventis modo in nos saeviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis, omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat. Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses passim terram glacie incrustatam, neque id aequali superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque pressas, ut aliae summo cacumine imum solum contingerent, aliae ramis lacerae, aliae medio trunco discissae starent, aliae funditus evulsae iacerent. Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quae summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut ungulas non scinderet.


Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam et una literas meas commiserim. Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste accidisset. Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus. Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.


Habes iter meum, adolescens generosissime idemque candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare, immo re vinci artem nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit hic orbis simplicius, nihil amantius?


Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam Lutetiam repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas.


Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva haec omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat hominem tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere? Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses, Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si podagra tua non sineret, Daedalum te fieri optares.


Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves, suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, profecto cuperes non decennium solum, ut Solon fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.


Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliquaque familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire solet, partim Coleti Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius, et vulgus interdum videre verum, res ipsa me docuit; cuius hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? At nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, to oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non deest, tuus ne destituat.


Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet, nec iure me posse puto. Quid te retardarit equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari, immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi venturus es gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.

3a8082e126
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages