veneziano <vene...@verus.spazio> wrote:
> >E' la prova che esiste l'Id quo maius cogitari nequit.
>
> io non capisco il tedesco puoi scrivere in italiano?
Alfio é uno istruito anche se ogni tanto dimentica qualche H
Ergo, domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut quantum scis
expedire intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus. Et
quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit. An ergo
non est aliqua talis natura, quia "dixit insipiens in corde suo: non est
deus"? Sed certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico:
"aliquid quo maius nihil cogitari potest", intelligit quod audit; et
quod intelligit in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud
esse. Aliud enim est rem esse in intellectu, aliud intelligere rem esse.
Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in
intellectu, sed nondum intelligit esse quod nondum fecit. Cum vero iam
pinxit, et habet in intellectu et intelligit esse quod iam fecit.
Convincitur ergo etiam insipiens esse vel in intellectu aliquid quo
nihil maius cogitari potest, quia hoc cum audit intelligit, et quidquid
intelligitur in intellectu est. Et certe id quo maius cogitari nequit,
non potest esse in solo intellectu. Si enim vel in solo intellectu est,
potest cogitari esse et in re, quod maius est. Si ergo id quo maius
cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum quo maius cogitari
non potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non
potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari non valet,
et in intellectu et in re
--
Angelo