Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

De Bello Gallico - Liber 4 - Pars 5

12 views
Skip to first unread message

Membrum Gentis Iuliae

unread,
Feb 12, 2002, 3:03:06 PM2/12/02
to
At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis,
quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti
nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas,
quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant,
militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere
armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in auctibus
consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut
paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis,
audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus
nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem
alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris
inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis
navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde
fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res
magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato
genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem
rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter
altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea
res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis
aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori
officium praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit
atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne
tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex
proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus
appropinquarunt.

Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod
neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi
poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se
adgregabat, magnopere perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi
ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis
equis impeditos adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere
aperto in universos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar,
scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri
iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri,
simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum
fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt,
quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad
pristinam fortunam Caesari defuit.

Hostes proelio superati, simul atque
se ex fuga: receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt;
obsides sese daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt. Una cum
his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in
Britanniam praemissum. Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo
Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant;
tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in
multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur
petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis
pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se
imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum illi partem statim
dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese
daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque
undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.
His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum
naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex
superiore portu leni vento solverunt. Quae cum adpropinquarent Britanniae
et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum
cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur,
aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno
suo cum periculo deicerentur; quae tamen ancoris iactis cum fluctibus
complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem
petierunt.

Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos
aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum.
Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum
curaverat quasque in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias,
quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris
facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus
fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis
amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere,
totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim naves erant aliae quibus
reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui,
et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his
locis in hiemem provisum non erat.

Quibus rebus cognitis, principes
Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti,
cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et
paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant
etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat,
optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros
prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu
interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum
confidebant. Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere
et suos clam ex agris deducere coeperunt.

At Caesar, etsi nondum eorum
consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides
dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. Itaque ad omnes casus
subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat
et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad
reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti
comportari iubebat. Itaque, cum summo studio a militibus administraretur,
XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit.
Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae
appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita,
cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii
qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem
maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter
fecisset. Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum
consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci,
ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese
subsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus
premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela
coici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento
pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in
silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos
subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

Genus hoc
est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coniciunt
atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque
perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis
desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex proelio
excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium
premantur, expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum,
stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et
exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos
sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in
iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.
Quibus rebus perturbatis nostris novitate pugnae tempore oportunissimo
Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se
ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum
proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi
tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris
omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. Secutae sunt
continuos complures dies tempeststes, quae et nostros in castris
continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes
partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et
quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur,
si Romanos castris expulissent, demonstra; verunt. His rebus celeriter
magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.
Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si
essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites
circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum
transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio
diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga
verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere
potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque
aedificiis incensis se in castra receperunt.

Eodem die legati ab
hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His Caesar numerum obsidum
quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod
propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam
non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem
naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex eis
onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo
infra delatae sunt.

Quibus ex navibus cum essent expositi milites
circiter trecenti atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in
Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non
ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma
ponere iusserunt. Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad
clamorem hominum circiter milia sex convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar
omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites
impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quattuor fortissime
pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt.
Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis
armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

Caesar
postero die Titum Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia
reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cum propter
siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiore
anno erant usi, omnes fere in potestatem L. Labieni venerunt. At Q.
Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant,
omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod
Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem
receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae
omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His
rebus gestis ex litteris Caesaris dierum viginti supplicatio a senatu
decreta est.

--------------------------------
Inviato via http://usenet.iol.it

0 new messages