Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

Liber 2 - Pars 3

8 views
Skip to first unread message

Membrum Gentis Iuliae

unread,
Feb 12, 2002, 9:59:15 AM2/12/02
to
Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio ordoque
agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod
hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas
ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae
legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque
impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen
transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. Cum se illi
identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros
impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta ac loca
aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae
primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. Ubi prima
impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa
sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas
aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito
omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His
facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen
decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine et iam in
manibus nostris hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad
nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat
insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere
revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant
arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum
rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His
difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod
superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode
ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere
singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis
castris vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil
iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur
administrabant.

Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos
milites, quam [in] partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam
devenit. Milites non longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae
virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum
fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi
posset, proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi
causa profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas
hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia
accommodanda sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda
tempus defuerit. Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima
signa conspexit, ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus
dimitteret.

Instructo exercitu magis ut loci natura deiectusque collis
et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat,
cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque
densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur,
neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset
provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta
rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.

Legionis
nonae et decimae milites, ut in sinistra parte aciei constiterant, pilis
emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque confectos Atrebates
(nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore in flumen
compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem eorum
impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in locum
iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in fugam
coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones, undecima et octava,
profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in
ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a
sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio duodecima et non magno ab
ea intervallo septima constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce
Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum
pars ab aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum
petere coepit.

Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites,
qui cum iis una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se
in castra reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in
partem fugam petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo
collis nostros victores flumen transire conspexerant, praedandi causa
egressi, cum respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent,
praecipites fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis
veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti
ferebantur. Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum inter
Gallos virtutis opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi
ad Caesarem venerant, cum multitudine hostium castra [nostra] compleri,
legiones premi et paene circumventas teneri, calones, equites, tunditores,
Numidas diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis
nostris rebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris
impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.

Caesar ab
decimae legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectus, ubi suos urgeri
signisque in unum locum conlatis duodecimae legionis confertos milites sibi
ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis omnibus
centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso, reliquarum
cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis, in his
primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque vulneribus
confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse tardiores et non
nullos ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela vitare, hostes
neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et ab utroque
latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse subsidium
quod submitti posset, scuto ab novissimis uni militi detracto, quod ipse eo
sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim
appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare
iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata
militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu
imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum
hostium impetus tardatus est.

Caesar, cum septimam legionem, quae iuxta
constiterat, item urgeri ab hoste vidisset, tribunos militum monuit ut
paulatim sese legiones coniungerent et conversa signa in hostes inferrent.
Quo facto cum aliis alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab
hoste circumvenirentur, audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt.
Interim milites legionum duarum quae in novissimo agmine praesidio
impedimentis fuerant, proelio nuntiato, cursu incitato in summo colle ab
hostibus conspiciebantur, et T.Labienus castris hostium potitus et ex loco
superiore quae res in nostris castris gererentur conspicatus decimam
legionem subsidio nostris misit. Qui cum ex equitum et calonum fuga quo in
loco res esset quantoque in periculo et castra et legiones et imperator
versaretur cognovissent, nihil ad celeritatem sibi reliqui fecerunt.
Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui
vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,
calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis
pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema
spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent,
proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, his
deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in
nostros coicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae
virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen,
ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex
difficillimis animi magnitudo redegerat.

Hoc proelio facto et prope ad
internecionem gente ac nomine Nerviorum redacto, maiores natu, quos una cum
pueris mulieribusque in aestuaria ac paludes coniectos dixeramus, hac pugna
nuntiata, cum victoribus nihil impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur,
omnium qui supererant consensu legatos ad Caesarem miserunt seque ei
dediderunt; et in commemoranda civitatis calamitate ex sescentis ad tres
senatores, ex hominum milibus LX vix ad quingentos, qui arma ferre possent,
sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in miseros ac supplices usus
misericordia videretur, diligentissime conservavit suisque finibus atque
oppidis uti iussit et finitimis imperavit ut ab iniuria et maleficio se
suosque prohiberent.

Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus
copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum
reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum
oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu
partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter
acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur;
quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et
praeacutas trabes in muro conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque
prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis
impedimentis quae secum agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum
depositis custodiam ex suis ac praesidium sex milia hominum una
reliquerant. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum
alias bellum inferrent, alias inlatum defenderent, consensu eorum omnium
pace facta hunc sibi domicilio locum delegerant.

Ac primo adventu
exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque
proeliis cum nostris contendebant; postea vallo pedum [XII] in circuitu
milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi
vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt, primum
inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto
spatio institueretur: quibusnam mallibus aut quibus viribus praesertim
homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine
corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro
sese posse conlocare confiderent?

Ubi vero moveri et adpropinquare muris
viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace
miserunt, qui ad hunc modum locuti, non se existimare Romanos sine ope
divina bellum gerere, qui tantae altitudinis machinationes tanta celeritate
promovere possent, se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt.
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam
ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis
despoliaret. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti
invidere; a quibus se defelldere traditis armis non possent. Sibi
praestare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano
pati quam ab his per cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum
civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se
dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se
id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam
dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi se
quae imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in
fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque
altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut
postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo
die pace sunt usi.

Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex
oppido exire iussit, ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam
acciperent. Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione
facta nostros praesidia deducturos aut denique indiligentius servaturos
crediderant, partim cum iis quae retinuerant et celaverant armis, partim
scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis
exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime
arduus ad nostras munitiones accensus videbatur, omnibus copiis repente ex
oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus
significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque
ab hostibus ita acriter est ut a viris fortibus in extrema spe salutis
iniquo loco contra eos qui ex vallo turribusque tela iacerent pugnari
debuit, cum in una virtute omnis spes consisteret. Occisis ad hominum
milibus quattuor reliqui in oppidum reiecti sunt. Postridie eius diei
refractis portis, cum iam defenderet nemo, atque intromissis militibus
nostris, sectionem eius oppidi universa Caesar vendidit. Ab iis qui emerant
capitum numerus ad eum relatus est milium quinquaginta trium.

Eodem
tempore a Publio Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Venellos,
Osismos, Curiosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt maritimae
civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas civitates in
dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.

His rebus gestis
omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros opinio perlata est uti ab
iis nationibus quae trans Rhenum incolerent legationes ad Caesarem
mitterentur, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur. Quas
legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima
aestate ad se reverti iussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonos quaeque
civitates propinquae iis locis erant ubi bellum gesserat, legionibus in
hiberna deductis, in Italiam profectus est. Ob easque res ex litteris
Caesaris dies quindecim supplicatio decreta est, quod ante id tempus
accidit nulli.

--------------------------------
Inviato via http://usenet.iol.it

0 new messages