Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

De Bello Gallico - Liber 5 - Pars 6

3 views
Skip to first unread message

Membrum Gentis Iuliae

unread,
Feb 12, 2002, 3:05:43 PM2/12/02
to
Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus,
familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam
ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix
ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei
confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod
Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et
fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero
missos apud in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod tecerit de
oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu
civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se
multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli
causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se
facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum
ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum
diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non facile
Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi
libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate
satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris:
monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo.
Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex
hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter
milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit.
Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per fines daturum.
Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et
Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit
Ambiorix.

Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi
repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda
existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque
humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat
credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit
controversia. Lucius Aummculeius compluresque tribuni militum et primorum
ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris
discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum
sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum
hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re
frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare
conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore
hoste de summis rebus capere consilium?

Contra ea Titurius sero facturos
clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenis sent aut
cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem
consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profcctum in Italiam; neque
aiiter Calnutcs interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque
Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos
esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse
Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere
Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam
superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi
persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse?
Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo
cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis
consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque
eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non
praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.
Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus
acriter resisteretur, " Vincite," inquit, " si ita vultis," Sabinus, et id
clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; " neque is sum," inquit,
"qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius
quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te liceat, perendino
die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum
sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame
intereant."

Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne
sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse
rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac
probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotuc manus:
superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce ituros. Consumitur
vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quic
secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militulr
et vigiLus periculum augeatur. Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut
quibus esset persuas non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige
consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.

At hostes,
posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione eorum senserunt,
collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a
milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant, et cum se
maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius
vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere
ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.
Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare
cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere
viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio
consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere
accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re
communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque miLtibus imperatoris
et in pugna militis officia praestabat. Cum propter longitudinem agminis
minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset,
providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque
in orbem consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum
non est, tarmen incommode accidit: nam et nostris militibus spem minuit et
hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et
desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse
erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima
haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu
omnia complerentur.

At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum
tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse
praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia
in victoria posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares;
nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis
in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte
magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari
iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem
Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana
exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa recipientes
insequantur.

Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam
cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime
refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto
tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant,
et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur;
sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab
tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot
incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna
parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil
quod ipsis esset indignum committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore
anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque
femur tragula traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime
pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus
omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.
--------------------------------
Inviato via http://usenet.iol.it

0 new messages