Aderis ad conventiculum die Saturni, 25o Maji?

6 views
Skip to first unread message

Roberto Lionello

unread,
May 19, 2013, 9:11:40 PM5/19/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus Robertus s.d.

Amici, jam duo homines declaraverunt se adfuturos esse ad  conventiculum die Saturni, 25o Maji, nempe sagax Eliotus et dux vester indignus. Propterea necesse est et tertium gladiatorem invenire. 

Aderitisne ad conventiculum? Respondete, amabo vos! 

Si enim tertius gladiator datus erit, conveniemus hora 15a (3 PM), die Saturni, 25o Maji apud
aream stativam hanc:


Deinde ascendemus Montem Nigrum (vulgo, Black Mountain).

9711 Oviedo Way, San Diego, CA 92129


View from Black Mountain

Opto vobis felicem septimanam!

RL


--
+ Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam

Eliot Wirshbo

unread,
May 20, 2013, 8:17:12 PM5/20/13
to gla...@googlegroups.com
Unum minutum mane, dux indigne honorate! [Volo dicere te non satis honoratum esse a nobis, non te debere minus honorari]

Hic mons quem ascendemus -- Nigrum illum -- altitudinis octo centum passuum est. Cum ego ascenderem illam vallem quae nuncupatur 'grandis' [in Arizona], totum tempus ascendendi erat sex horarum. [Valles grandis est milium passuum.] Timeo ne necesse sit ut ascendamus usque ad noctem! Aut est ascensus tam facilis ut similis sit descensui illi Averno Vergiliano? Facilis ascensus, descensus facilior? O parum honorate dux, nobis trade scientiam tuam montium huius regionis!

Valete, omnes qui has litteras legitis.

EW


From: Roberto Lionello <roberto....@gmail.com>
To: gla...@googlegroups.com
Sent: Sun, May 19, 2013 6:20:32 PM
Subject: [G.LA.DI.VS] Aderis ad conventiculum die Saturni, 25o Maji?
--
--
Nuntium istum accepisti quia nomen tuum inscriptum est in coetu de Google nomine "Gladivs".
Ut scribas coetui isti, mitte epistulam electronicam ad gla...@googlegroups.com
Ut relinquas coetum istum, mitte epistulam electronicam ad gladivs+u...@googlegroups.com
Ut plures optiones videas, visita coetum istum apud
http://groups.google.com/group/gladivs?hl=la
 
---
You received this message because you are subscribed to the Google Groups "gladivs" group.
To unsubscribe from this group and stop receiving emails from it, send an email to gladivs+u...@googlegroups.com.
For more options, visit https://groups.google.com/groups/opt_out.
 
 

Roberto Lionello

unread,
May 20, 2013, 8:31:49 PM5/20/13
to gla...@googlegroups.com
Elioto incerto aliisque gladiatoribus Robertus 

Noli timere, excelse Eliote! Altitudo enim Montis Nigri quem ascendemus est   1,558 pedum tantum super mare. Area autem stativa exstat circa 800 pedes super mare (vide chartam geographicam hanc).  Propterea ascensio facillima tibi erit, si calceamenta apta ("serpitores" vel caligas)  indueris. 
Arduum attamen est responsiones a gladiatoribus accipere.... ;-)

Valete omnes!

RL


2013/5/20 Eliot Wirshbo <wir...@sbcglobal.net>

Eliot Wirshbo

unread,
May 21, 2013, 12:42:02 AM5/21/13
to gla...@googlegroups.com
Aiii! Iamiam unde venerit confusio mea video: Non distinguebam inter 'montem nigrum magnum' et 'montem nigrum.' 

The peak is measured at 4,048 feet (1,234 m), and is sometimes referenced as Big Black Mountain to distinguish it from the smaller Rancho Peñasquitos Black Mountain Open Space Park in the city of San Diego.


Tuus mons, dux multo parum honorate, similis est illi monti quem ascensimus abhinc duos annos (plus vel minus).

Sed certe comprehendi verba tua de responsis accipiendis e gladiatoribus nostris. Quid volunt sibi isti vagi? Nesciunt quam multum suus dux praestet omnibus aliis? Non cupiunt duci per semitas maria montes fluvia vicos templa a te, duce nobilissimo et sapientissimo?

Hodiernam iuventutem non intellego.

Valete omnes, si plures quam unus has litteras legunt.

EW

Sent: Mon, May 20, 2013 5:31:52 PM
Subject: Re: [G.LA.DI.VS] Aderis ad conventiculum die Saturni, 25o Maji?

L. Amadeus Ranierius

unread,
May 21, 2013, 2:17:43 AM5/21/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus optimis amicis Lucius s. d. p. 

Etiamsi jamdudum nulla verba vobis scripserim, omnia nuntia vestra plurima lego. GLADIVM bene pergere laetor. Vita per me aeronautica, semper maxime me occupans, bene prodit. 

Simpliciter, amicum vestrum jam procul vestras litteras laete legere vobisque carere scitote.

Valete atque valete!
--

Eliot Wirshbo

unread,
May 21, 2013, 8:21:10 AM5/21/13
to gla...@googlegroups.com
Lucio multum desiderato Eliotus s.d.

Expectans miraculum tui adventus ut perlegebam litteras tuas, me privatum esse -- ut Orpheum? -- tua praesentia iam sentio.

Sed te frui vita aeronautica contentus sum. Si putarem te posse dicere quid agas, ubi positus sis, per quod caelum voles, qua machina utaris, a te peterem quid fiat.

Bonum est noscere quendam angelum per caelum volare, nos tuentem.

Volationes felices, O noster Mercuri et Cicero eloquens!

Ew


From: L. Amadeus Ranierius <scorpiom...@gmail.com>
To: "gla...@googlegroups.com" <gla...@googlegroups.com>
Sent: Mon, May 20, 2013 11:17:52 PM
Subject: Re: [G.LA.DI.VS] Aderis ad conventiculum die Saturni, 25o Maji?

Roberto Lionello

unread,
May 21, 2013, 11:32:34 AM5/21/13
to gla...@googlegroups.com
Lucio Robertus s.d.q.p

Optime jam Eliotus scripsit. Tuta igitur tibi itinera coelestia omnes optamus, amice, sperantes te aliquando iterum Didacopoli visuros. 


Cura ut valeas!

RL


2013/5/21 Eliot Wirshbo <wir...@sbcglobal.net>

Alice Lyons

unread,
May 22, 2013, 1:36:14 PM5/22/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus Alicia s. d.
 
Tardabam respondere quia res meae diei 25i non erant certae. Eheu! me non posse adesse iam scio. Id ploro, et spes mea est adesse in mense Junio.
 
Vobis Gratias Ago!


2013/5/21 Eliot Wirshbo <wir...@sbcglobal.net>
Ut relinquas coetum istum, mitte epistulam electronicam ad mailto:gladivs%2Bunsu...@googlegroups.com

Ut plures optiones videas, visita coetum istum apud
http://groups.google.com/group/gladivs?hl=la
 
---
You received this message because you are subscribed to the Google Groups "gladivs" group.
To unsubscribe from this group and stop receiving emails from it, send an email to mailto:gladivs%2Bunsu...@googlegroups.com.

For more options, visit https://groups.google.com/groups/opt_out.
 
 
--
--
Nuntium istum accepisti quia nomen tuum inscriptum est in coetu de Google nomine "Gladivs".
Ut scribas coetui isti, mitte epistulam electronicam ad gla...@googlegroups.com
Ut relinquas coetum istum, mitte epistulam electronicam ad mailto:gladivs%2Bunsu...@googlegroups.com

Ut plures optiones videas, visita coetum istum apud
http://groups.google.com/group/gladivs?hl=la
 
---
You received this message because you are subscribed to the Google Groups "gladivs" group.
To unsubscribe from this group and stop receiving emails from it, send an email to mailto:gladivs%2Bunsu...@googlegroups.com.

For more options, visit https://groups.google.com/groups/opt_out.
 
 


 
--
+ Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam

Roberto Lionello

unread,
May 22, 2013, 8:06:25 PM5/22/13
to gla...@googlegroups.com
Aliciae aliisque gladiatoribus Robertus sal.

Gratias ago tibi quae nobis nuntiaveris, o Alicia humana, cum alium nuntium maluissem. Adhuc ergo requirimus tertium gladiatorem. Adesne, amice? Responde mihi, quaeso! 

Valete omnes!

RL 


2013/5/22 Alice Lyons <al...@cambridgeclassical.org>

Roberto Lionello

unread,
May 24, 2013, 6:14:13 PM5/24/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus Robertus salutem exoptat.

Propter gladiatorum defectum, conventiculum crastinum non fiet. Conabimur autem convenire die Saturni Kalendis Juniis (i.e, primo die mensis Junii). 

Valete omnes!

RL 


2013/5/22 Roberto Lionello <roberto....@gmail.com>

Julie B SDCA

unread,
May 26, 2013, 3:50:05 PM5/26/13
to gla...@googlegroups.com

Potero convenire die Saturni Kalendis Juniis. Iam schola confecerit.

 

Julia

Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages