Sanctus Missa Pro Europa

0 views
Skip to first unread message

Rosella Brain

unread,
Aug 4, 2024, 10:32:11 PM8/4/24
to gesylpelim
Cafrariaest tractus magnus, qui et Monomotapae regnum includit, a capiteBonae Spei protensus ad Mozambicum et ad flumina, Goam versus. NegotiatioLusitanorum cum Cafribus tota redit ad eandem civitatem. Omnes Cafres viri,feminae, pueri, nudi 2incedunt sine pilleis, nihilominus modo iam viri a cingulo se velant adgenua, feminae a pectore ad talos telis depictis, quales Turcae venduntEuropaeis. Sunt crinibus crispi, feminae quoque non habent longos crines,esto si quando accrescunt, eos pectine attollant ad instar pillei sacerdotalis.

Gens est servilis, ingeniosa subinde, mancipia sunt Lusitanorum. Emunturpro telis dictis aut pro argento, quod hic magis aestimatur, vocant patacas.Parvi Cafres pretium et cognomen habent trium aut septem, si sunt benecompacti et maiores, decem aut 12 scutorum. Plurimi furto sublati a suisvenduntur, alii a parentibus, pauci bello capti, alii damnati ad captivitatemob milium devastatum, alii in via deprehensi adducuntur ad Lusitanos. Sivero captivorum quispiam diceret coram emptore se liberum esse aut iniustevenum dari, subito a nigro venditore occiditur. Propterea in bona fidemultos liberos pro mancipiis emptos habent Lusitani, quamquammulti Deus novit, quomodo comparantur.3


Omnes Cafres sunt nigri coloris, sufflavi etiam reperiuntur. Cani etbarbati, rufi crinibus et senes turpissimi sunt aspectus. Oleo se libentissimeinungunt et inde pelles eorum collucent. Sol capiti4illorum, qui est intensissimi hic caloris, non nocet. Reges aut regulosplures (quos fumos appellant) habent. Hi inter se bella committunt. Civitates,potius mappalia, rarissimas invenias. Ambulant catervatim et aut miliuminventum, quod maiora grana habet Europaeo, aut homines captos assos comedunt.Quaesitus a me Cafer, quis illum vendidisset, "Cafres", respondit,"alii, qui me volebant comedere". "Tu vero quoties hominescomedisti?". "Bis", inquit, "semel caput unius, alteravice pedes alterius". Alius narravit se ter comedisse tostum5hominem.


Ignes ingentes noctu faciunt, qui circum circa Mozambici apparent. Rexillorum praecipuus est ad caput Bonae Spei, dicitur Maravius.6Quando moritur, cadaver eius sollemniter ducitur ad foveam, eandem simulingrediuntur concubinae, consanguinei, amici, milites, et plane nuper adquinque milia in signum amoris erga regem a populo obruti eadem terra periere.Eidem regi pugnum milii et pugnum farinae (sicuti et ceteris solent facereCafribus mortuis) alligant.7


Narravit Pilotus, cum ante aliquot annos ad Promunturium Bonae Speinaufragi navem reficerent et campanam ad gentem navis convocandam pulsarent,"concurrerunt", inquit, "infiniti ad novitatem soni Cafreset inter illos proximius accessit unus, olim mancipium Lusitani cuiusdam.Lusitanice locutus dixit se nosse homines, qui essent. Generum se regisesse, sed tempestate navi Indica quassata delatum eo, omnibus summersisremansisse ad litus derelictum et tandem a Cafribus inventum et curatumrecuperasse sanitatem. Atque, quod scivisset praedicere ventos, tempestateset pluvias, aestimatum et regi carum generumque effectum. Quod vero voshic agitis et vultis? Illi vaccas et tauros postulavere. Modo pecuniamconsuetam non negarent, appromisit illa. Dederunt quadratas aeris particulas40, nam aurum hic non aestimatur ob ignorantiam. Et subito 40 vaccae abillo adductae. Ipse quoque rex persuasus a suo genero venit. Dicebat generLusitanos esse suos consanguineos, quod ab illis aere sibi concredito probabat,nam in istis partibus neque uxor pecuniam credit suo marito. Et campanamipse rex saepius inspiciens atque sonum admirans collo suo appendit munitionesqueLusitanorum pulsando illud tintinnabulum sua et suorum summa cum voluptatecircumivit. Tandem tormenta admiratus et boatum illorum reveritus abiit".


Bellum pedibus peragunt. Arma azagalha (est simplex baculus cum ferroin fine ad instar lanceae latae), arcus (lignum recurvum tensum ceratofuniculo), sagittae ex harundine sine pennis (has enim gratia ornatus cuiuscumqueavis, etiam gallinae, capitis crinibus innodant); sagittae, inquam, ferreamcuspidem in extremitate habent et, quia teretes, celerrime volant. Aliquandoveneno imbuuntur. Vidi ego ad arcus alligatam radicem et particulam abuno nigro accepi pro medalia. Est optima res pro vulneribus, immo morsibusserpentium et venenosorum inservit. Attrita lapide aut commansa et applicataradix 8vel illius pulvis intra tres quattuorve dies hominem sanat a quocumqueletali vulnere. Itaque, ut se videt Cafer traiectum sagitta aut azagalha,si non repente moritur, ipse aut circumstantes applicant radicem et certissimeevadit mortem.


Iudicium exercent hac ratione. Quando alicui moritur pater aut mater,statim currunt ad maleficum aut striges et narrant patrem suum mortuum,sed9 cum his et illis gessisseinimicitias. Sortes maleficus mittit (aliquando etiam antequam aperiatcausam sui adventus, coram astantibus manifestat hominem propter quid venerit),postea divinat et nominat occisorem. Abit Cafer ad fumum seu regem, accusathostem patris, in silvis quaeritur herba dicta moabi venenosa, mandat fumusbibere accusatum. Si ebibit et post 24 horas per vomitum sanus evadit,innocens declaratur. Si renuit, aliquando bonis privatur, plerumque necaturaut intra illud tempus veneno emoritur et est res quasi impossibilis etiamipsis Christianis Cafribus iudicii hoc genus iniustum esse persuadere.


Aliquando congregati a suo fumo venantur bubalos et leones, verum cummulta suorum iactura. Ita nuper leo ferocissimus vallatus a Cafribus, cumpluribus necasset et exitum quaereret, ne maiorem stragem daret exercitui,iussit fumus viam fieri ex illa parte ad quam ibat leo. At ille, ubi hocadvertit, retrogressus impetum fecit ubi maxima erat multitudo et aliquosvulneravit, occidit aliquos, nihilominus sagitta ab uno Cafre petitus periitad extremum. Elephantes hac ratione venantur: vadunt ad silvas 6 aut octocum azagaliis, seu lanceis, et duo a tergo, duo ad latera, duo a fronte,sed a longe, ne +proposside+10attingi possint, occurrunt et hi bestiam sic alloquuntur: "Scimus,fortissime elephas, quia non facile potes superari. Nos tamen volumus tuasvires et potentiam experiri. Itaque se defendas". Interea a tergooccurrunt duo et sagittas aut lanceas infingunt. Ille ad dolorem et vulnerase dum convertit, quae retroversio difficillima est, quod vertebris carentad hoc accommodatis. Tum illi Cafres, qui obvii fuerant aspectui, lateraconfodiunt, et si ille ad illos occidendos revertitur, isti, qui a lateribussunt, illum prosternunt. Ita miser cadit debilitatus et occiditur. Dentesduos, quos aliquando duo viri portare non sufficiunt, avellunt, carnemcomedunt, quae dicitur insipida, capillos ex cauda satis crassos evelluntatque pro armillis in manibus portant. Quamquam commune est hoc pauperrimisetiam Cafribus ad collum vitreos globulos aut coronam gestare, nam feminaecirculos aut de bubalo nigros, aut de auro argentove circumferunt. Christianivero appendunt ad collum medalia aut reliquiaria, quae summopere aestimant.Inde est, ut si elephas eiusmodi homines praesentiat, ad latera silvarumaltissimas quasque arbores radicitus evellendo aufugiat.


Mozambique insula parva, in circumitu unius leugae11Italicae. Arena et aqua maris salsa abundat. Palmae, quae producunt cocos,dicuntur alio nomine nux Indica. De hac in mappa Iansonii ad Ceilanum fusescribitur. Cocus iste ad instar mei capitis, intra non habet nucleum utnostrae nuces, sed quando est fructus tener habet aquam unius calicis dulcemet subacetosam. Pro caloribus ad vesperam est res refrigerans, vocaturlagna. Quando adolescit, vocatur cocus. Habet pulpam, ex qua exprimituroleum et aquae parum, quae est calida; ex cortice fila et funes conficiuntur,vela navium ex frondibus eiusdem. Antequam formentur istae nuces, grossusad instar rami aut cornucopiae promanat frutex, eius medulla alba et dulcis.Ex hac destillatur liquor, qui vocatur sura,12estque ad instar aquae ardentis. Accensus concipit flammam, expositus soliconvertitur in acetum.


Foliis palmae ornantur ecclesiae et teguntur. Nulla domus Mozambici,quae non tecta sit palmis siccis quasi stramine, ad ignem esca concipiendumaptissima, sed Cafrorum mappalia sunt baculi in gyrum defossi, aliquandoargilla replentur ne transpareant foramina. Misera civitas aqua dulci caret,triticum, milium, oryza nisi aliunde veniat, fame perit. Tres aut quattuorhabet cisternas pluviatiles aquas congregantes. Pluit hic rarissime, inmense semel, ut multum bis. Aliis fructibus omnibus, qui sunt in Europa,caret. Producit paucula aurea poma et malogranata in adversa parte, quaeCabacera vocatur.


Haec, quae portio continentis Africae est, silvis et bestiis scatet.Habitatores Mozabici 60 ad summum, patres13familias Lusitani. Artifices nulli, sartor et tonsor soli sunt. CalceiGoa veniunt. Inde rarissime carnem comedunt, publicus namque macellariusnullus, oryza sola vivunt, quae Goa venit. Panis hic exiguus, qui sinefrumento coquitur et a divitibus tantum comeditur. Buccella, quae solidoin Polonia emitur, hic valet [quattuor]14quattuor grossis. Capri de Insula Sancti Laurenti seu Madagascar subindeafferuntur, sunt vaccae et paucae ficus ad instar digiti Indici oblongae,fragarum habent, quando maturae, saporem. Piscium hic, nisi esse15inertes homines, copia maxima, sicut et cochlearum et cancrorum. Lusitaninamque dedignantur ullam artem his16partibus exercere et ideo miserrime vivunt. Ut primum veniunt, fidalgosseu nobiles se faciunt et, cum sint inter Cafres homines silvestres, etillos non excolunt et ipsi fame et inedia conficiuntur. Inde hic nemo ar,17nemo occat, nemo serit, nemo plantat. Oves nullae, lacticinia nulla, suntsilvae et ferae infinitae. Caedunt aliquando lignum nigrum (hebani genusest vilius Aethiopico) per suos Cafres et, si se occasio offert, quod rarissimecontingit, divendunt. Hoc in universum de insula dici venissime potest,quia est miserrima ob hominum, qui eam incolunt, neglegentiam supinam etinertiam. Barcas pauculas invenias (canoas vocant naviculas) ex uno lignodedolato factas (ciona18nobis dicuntur). Ad tantum portum, qui ditare posset homines industrios.Dentes elephantorum maximi centum scutis veneunt, plus minusve pro rationeponderis venduntur. Afferuntur a Cafribus Mozambicum Sena.

3a8082e126
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages