'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum';
ad vatem voltus rettulit illa suos;
'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas.
num vetus in molli pectore volnus habes?'
'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether 5
protinus ex illa parte serenus erat.
'saucius an sanus numquid tua signa reliqui?
tu mihi propositum, tu mihi semper opus.
quae decuit primis sine crimine lusimus annis;
nunc teritur nostris area maior equis. 10
tempora cum causis, annalibus eruta priscis,
lapsaque sub terras ortaque signa cano.
venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:
et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.'
mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto 15
contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'.
sensimus, et causae subito patuere dierum:
dum licet et spirant flamina, navis eat.
Siqua tamen pars te de fastis tangere debet,
Caesar, in Aprili quod tuearis habes: 20
hic ad te magna descendit imagine mensis,
et fit adoptiva nobilitate tuus.
hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,
vidit et auctores rettulit ipse tuos:
utque fero Marti primam dedit ordine sortem, 25
quod sibi nascendi proxima causa fuit,
sic Venerem gradibus multis in gente receptam
alterius voluit mensis habere locum;
principiumque sui generis revolutaque quaerens
saecula, cognatos venit adusque deos. 30
Dardanon Electra nesciret Atlantide natum
scilicet, Electran concubuisse Iovi?
huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo,
Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn;
proximus Anchises, cum quo commune parentis 35
non dedignata est nomen habere Venus:
hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes
sacra patremque umeris, altera sacra, tulit.
venimus ad felix aliquando nomen Iuli,
unde domus Teucros Iulia tangit avos. 40
Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis,
Silvius in Latia gente vocatus erat.
isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum;
proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae 45
et tuus est idem, Calpete, factus avus.
cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem
viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. 50
venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
mons quoque; post illum tradita regna Procae;
quem sequitur duri Numitor germanus Amuli;
Ilia cum Lauso de Numitore sati:
ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, 55
teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
ille suos semper Venerem Martemque parentes
dixit, et emeruit vocis habere fidem:
neve secuturi possent nescire nepotes,
tempora dis generis continuata dedit. 60
sed Veneris mensem Graio sermone notatum
auguror; a spumis est dea dicta maris.
nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;
Itala nam tellus Graecia maior erat.
venerat Euander plena cum classe suorum, 65
venerat Alcides, Graius uterque genus
(hospes Aventinis armentum pavit in herbis
claviger, et tanto est Albula pota deo),
dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant
et quod adhuc Circes nomina litus habet; 70
et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi
stabant, Argolicae quod posuere manus.
venerat Atridae fatis agitatus Halaesus,
a quo se dictam terra Falisca putat.
adice Troianae suasorem Antenora pacis, 75
et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.
serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis
attulit Aeneas in loca nostra deos.
huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida,
a quo Sulmonis moenia nomen habent, 80
Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.
me miserum, Scythico quam procul illa solo est!
ergo ego tam longe -- sed supprime, Musa, querellas:
non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.
Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem 85
eripuisse velint invideantque, Venus.
nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit
frigoris asperitas fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
quem Venus iniecta vindicat alma manu. 90
illa quidem totum dignissima temperat orbem,
illa tenet nullo regna minora deo,
iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
perque suos initus continet omne genus.
illa deos omnes (longum est numerare) creavit, 95
illa satis causas arboribusque dedit,
illa rudes animos hominum contraxit in unum,
et docuit iungi cum pare quemque sua.
quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
nec coeant pecudes, si levis absit amor. 100
cum mare trux aries cornu decertat, at idem
frontem dilectae laedere parcit ovis;
deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
quem toti saltus, quem nemus omne tremit;
vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit 105
servat, et innumeris piscibus implet aquas.
prima feros habitus homini detraxit: ab illa
venerunt cultus mundaque cura sui.
primus amans carmen vigilatum nocte negata
dicitur ad clausas concinuisse fores, 110
eloquiumque fuit duram exorare puellam,
proque sua causa quisque disertus erat.
mille per hanc artes motae; studioque placendi,
quae latuere prius, multa reperta ferunt.
hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi 115
audeat? a nobis sit furor iste procul.
quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
urbe tamen nostra ius dea maius habet?
pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
cum gemuit teneram cuspide laesa manum; 120
caelestesque duas Troiano iudice vicit
(ah nolim victas hoc meminisse deas),
Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim
magnus Iuleos Caesar haberet avos.
nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum 125
(vere nitent terrae, vere remissus ager;
nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,
nunc tumido gemmas cortice palmes agit),
et formosa Venus formoso tempore digna est,
utque solet, Marti continuata suo est. 130
vere monet curvas materna per aequora puppes
ire nec hibernas iam timuisse minas.
Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque
et vos, quis vittae longaque vestis abest.
aurea marmoreo redimicula demite collo, 135
demite divitias: tota lavanda dea est.
aurea siccato redimicula reddite collo:
nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.
vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:
causaque cur iubeat, discite, certa subest. 140
litore siccabat rorantes nuda capillos:
viderunt satyri, turba proterva, deam.
sensit et opposita texit sua corpora myrto:
tuta fuit facto, vosque referre iubet.
discite nunc, quare Fortunae tura Virili 145
detis eo, gelida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
praestat et hoc parvo ture rogata facit. 150
nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver
sumere et expressis mella liquata favis:
cum primum cupido Venus est deducta marito,
hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit.
supplicibus verbis illam placate: sub illa 155
et forma et mores et bona fama manet.
Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:
Cumaeam, veteres, consuluistis anum.
templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis
inde Venus verso nomina corde tenet. 160
semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
respice, totque tuas, diva, tuere nurus.
Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
Scorpios in virides praecipitatur aquas.
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
coeperit, et tactae rore querentur aves,
semustamque facem vigilata nocte viator
ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
Pliades incipient umeros relevare paternos,
quae septem dici, sex tamen esse solent: 170
seu quod in amplexum sex hinc venere deorum
(nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
Maian et Electran Taygetenque Iovi),
septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; 175
paenitet, et facti sola pudore latet:
sive quod Electra Troiae spectare ruinas
non tulit, ante oculos opposuitque manum.
Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam
spectanti senior continuusque loco
'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris
perfida magnanimi contudit arma Iubae. 380
dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus
glorior: officio praefuit ille meo.
hanc ego militia sedem, tu pace parasti,
inter bis quinos usus honore viros.'
plura locuturi subito seducimur imbre: 385
pendula caelestes Libra movebat aquas.
Ante tamen quam summa dies spectacula sistat
ensifer Orion aequore mersus erit.
Hinc Cereris ludi: non est opus indice causae;
sponte deae munus promeritumque patet.
panis erat primis virides mortalibus herbae, 395
quas tellus nullo sollicitante dabat;
et modo carpebant vivax e caespite gramen,
nunc epulae tenera fronde cacumen erant.
postmodo glans nota est: bene erat iam glande reperta,
duraque magnificas quercus habebat opes. 400
prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato
mutavit glandes utiliore cibo.
illa iugo tauros collum praebere coegit:
tum primum soles eruta vidit humus.
aes erat in pretio, Chalybeia massa latebat: 405
eheu, perpetuo debuit illa tegi.
pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,
perpetuam pacem pacificumque ducem.
farra deae micaeque licet salientis honorem
detis et in veteres turea grana focos; 410
et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
parva bonae Cereri, sint modo casta, placent.
a bove succincti cultros removete ministri:
bos aret; ignavam sacrificate suem.
apta iugo cervix non est ferienda securi: 415
vivat et in dura saepe laboret humo.
Exigit ipse locus raptus ut virginis edam:
plura recognosces, pauca docendus eris.
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor
Trinacris, a positu nomen adepta loci, 420
grata domus Cereri: multas ea possidet urbes,
in quibus est culto fertilis Henna solo.
frigida caelestum matres Arethusa vocarat:
venerat ad sacras et dea flava dapes.
filia, consuetis ut erat comitata puellis, 425
errabat nudo per sua prata pede.
valle sub umbrosa locus est aspergine multa
uvidus ex alto desilientis aquae.
tot fuerant illic, quot habet natura, colores,
pictaque dissimili flore nitebat humus. 430
quam simul aspexit, 'comites, accedite' dixit
'et mecum plenos flore referte sinus.'
praeda puellares animos prolectat inanis,
et non sentitur sedulitate labor.
haec implet lento calathos e vimine nexos, 435
haec gremium, laxos degravat illa sinus;
illa legit calthas, huic sunt violaria curae,
illa papavereas subsecat ungue comas;
has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris;
pars thyma, pars rhoean et meliloton amat; 440
plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores:
ipsa crocos tenues liliaque alba legit.
carpendi studio paulatim longius itur,
et dominam casu nulla secuta comes.
hanc videt et visam patruus velociter aufert 445
regnaque caeruleis in sua portat equis.
illa quidem clamabat 'io, carissima mater,
auferor!', ipsa suos abscideratque sinus:
panditur interea Diti via, namque diurnum
lumen inadsueti vix patiuntur equi. 450
at, chorus aequalis, cumulatae flore ministrae
'Persephone', clamant 'ad tua dona veni.'
ut clamata silet, montes ululatibus implent,
et feriunt maesta pectora nuda manu.
attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam) 455
nec mora, 'me miseram! filia' dixit 'ubi es?'
mentis inops rapitur, quales audire solemus
Threicias fusis maenadas ire comis.
ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto
et quaerit fetus per nemus omne suos, 460
sic dea nec retinet gemitus, et concita cursu
fertur, et e campis incipit, Henna, tuis.
inde puellaris nacta est vestigia plantae
et pressam noto pondere vidit humum;
forsitan illa dies erroris summa fuisset, 465
si non turbassent signa reperta sues.
iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu
praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas:
praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi
et te, verticibus non adeunde Gela. 470
liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,
quaque Symaetheas accipit aequor aquas,
antraque Cyclopum positis exusta caminis,
quique locus curvae nomina falcis habet,
Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque, 475
sacrarumque Mylas pascua laeta boum:
hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria tempe,
quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.
iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon
lustrarat, terrae cornua prima suae: 480
quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis
implet, ut amissum cum gemit ales Ityn.
perque vices modo 'Persephone!' modo 'filia!' clamat,
clamat et alternis nomen utrumque ciet;
sed neque Persephone Cererem nec filia matrem 485
audit, et alternis nomen utrumque perit;
unaque, pastorem vidisset an arva colentem,
vox erat 'hac gressus ecqua puella tulit?'
iam color unus inest rebus tenebrisque teguntur
omnia, iam vigiles conticuere canes: 490
alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,
cuius anhelatis ignibus ardet humus;
illic accendit geminas pro lampade pinus:
hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.
est specus exesi structura pumicis asper, 495
non homini regio, non adeunda ferae:
quo simul ac venit, frenatos curribus angues
iungit et aequoreas sicca pererrat aquas.
effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdi,
et vos, Nisei, naufraga monstra, canes, 500
Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
sic venit ad portus, Attica terra, tuos.
hic primum sedit gelido maestissima saxo:
illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.
sub Iove duravit multis immota diebus, 505
et lunae patiens et pluvialis aquae.
sors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin
dicitur, hoc Celei rura fuere senis.
ille domum glandes excussaque mora rubetis
portat et arsuris arida ligna focis. 510
filia parva duas redigebat monte capellas,
et tener in cunis filius aeger erat.
'mater' ait virgo (mota est dea nomine matris),
'quid facis in solis incomitata locis?'
perstitit et senior, quamvis onus urget, et orat 515
tecta suae subeat quantulacumque casae.
illa negat (simularat anum mitraque capillos
presserat); instanti talia dicta refert:
'sospes eas semperque parens; mihi filia rapta est.
heu, melior quanto sors tua sorte mea est!' 520
dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
decidit in tepidos lucida gutta sinus.
flent pariter molles animis virgoque senexque;
e quibus haec iusti verba fuere senis:
'sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes; 525
surge, nec exiguae despice tecta casae.'
cui dea 'duc' inquit; 'scisti qua cogere posses',
seque levat saxo subsequiturque senem.
dux comiti narrat quam sit sibi filius aeger,
nec capiat somnos invigiletque malis. 530
illa soporiferum, parvos initura penates,
colligit agresti lene papaver humo.
dum legit, oblito fertur gustasse palato
longamque imprudens exsoluisse famem;
quae quia principio posuit ieiunia noctis, 535
tempus habent mystae sidera visa cibi.
limen ut intravit, luctus videt omnia plena;
iam spes in puero nulla salutis erat.
matre salutata (mater Metanira vocatur)
iungere dignata est os puerile suo. 540
pallor abit, subitasque vident in corpore vires:
tantus caelesti venit ab ore vigor.
tota domus laeta est, hoc est, materque paterque
nataque: tres illi tota fuere domus.
mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte 545
pomaque et in ceris aurea mella suis.
abstinet alma Ceres, somnique papavera causas
dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
noctis erat medium placidique silentia somni:
Triptolemum gremio sustulit illa suo, 550
terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,
carmina mortali non referenda sono,
inque foco corpus pueri vivente favilla
obruit, humanum purget ut ignis onus.
excutitur somno stulte pia mater, et amens 555
'quid facis?' exclamat, membraque ab igne rapit.
cui dea 'dum non es', dixit 'scelerata fuisti:
inrita materno sunt mea dona metu.
iste quidem mortalis erit: sed primus arabit
et seret et culta praemia tollet humo.' 560
dixit et egrediens nubem trahit, inque dracones
transit et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum Piraeaque tuta recessu
linquit et in dextrum quae iacet ora latus;
hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes, 565
Ioniumque rapax Icariumque legit,
perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,
diversumque locis alta pererrat iter.
nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos;
hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest; 570
nunc adit Hesperios, Rhenum Rhodanumque Padumque
teque, future parens, Thybri, potentis aquae.
quo feror? immensum est erratas dicere terras:
praeteritus Cereri nullus in orbe locus.
errat et in caelo, liquidique immunia ponti 575
adloquitur gelido proxima signa polo:
'Parrhasides stellae, namque omnia nosse potestis,
aequoreas numquam cum subeatis aquas,
Persephonen natam miserae monstrate parenti.'
dixerat. huic Helice talia verba refert: 580
'crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta
consule, qui late facta diurna videt.'
Sol aditus 'quam quaeris', ait 'ne vana labores,
nupta Iovis fratri tertia regna tenet.'
questa diu secum, sic est adfata Tonantem 585
(maximaque in voltu signa dolentis erant):
'si memor es de quo mihi sit Proserpina nata,
dimidium curae debet habere tuae.
orbe pererrato sola est iniuria facti
cognita: commissi praemia raptor habet. 590
at neque Persephone digna est praedone marito,
nec gener hoc nobis more parandus erat.
quid gravius victore Gyge captiva tulissem
quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?
verum impune ferat, nos haec patiemur inultae; 595
reddat et emendet facta priora novis.'
Iuppiter hanc lenit, factumque excusat amore,
nec gener est nobis ille pudendus ait;
'non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,
possidet alter aquas, alter inane chaos. 600
sed si forte tibi non est mutabile pectus,
statque semel iuncti rumpere vincla tori,
hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;
si minus, inferni coniugis uxor erit.'
Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis, 605
speque redit citius visaque certa refert:
'rapta tribus' dixit 'solvit ieiunia granis,
Punica quae lento cortice poma tegunt.'
non secus indoluit quam si modo rapta fuisset
maesta parens, longa vixque refecta mora est. 610
atque ita 'nec nobis caelum est habitabile' dixit;
'Taenaria recipi me quoque valle iube.'
et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset
bis tribus ut caelo mensibus illa foret.
tum demum voltumque Ceres animumque recepit, 615
imposuitque suae spicea serta comae:
largaque provenit cessatis messis in arvis,
et vix congestas area cepit opes.
alba decent Cererem: vestes Cerialibus albas
sumite; nunc pulli velleris usus abest. 620