Justificatio ut approbatio, non transformatio

1 view
Skip to first unread message

Benjamin T. G. Mayes

unread,
Jun 4, 2011, 5:42:33 PM6/4/11
to Grex
Maius sodalibus gratiam et pacem!

Iamdudum, carissimi, nihil in grege hoc interretiali lectum est, de quo, quaeso, accipite excusationes! Ut luam, allego haec verba Praeceptoris Philippi in Apologia Confessionis, art. III, De Dilectione et Impletione Legis, § 101:

"Nihil quisquam ex hoc textu [1. Cor. 13,2] amplius ratiocinari potest, quam quod dilectio sit necessaria. Id fatemur. Sicut necessarium est non furari. Neque vero recte ratiocinabitur, si quis inde velit hoc efficere: non furari necessarium est, igitur non furari iustificat; quia iustificatio non est certi operis approbatio, sed totius personae. Nihil igitur laedit nos hic Pauli locus; tantum ne affingant adversarii, quidquid ipsis libet. Non enim dicit, quod iustificet dilectio, sed quod nihil sim, id est, quod fides extinguatur, quamlibet magna contigerit. Non dicit, quod dilectio vincat terrores peccati et mortis, quod dilectionem nostram opponere possimus irae ac iudicio Dei, quod dilectio nostra satisfaciat legi Dei, quod sine propitiatore Christo habeamus accessum ad Deum nostra dilectione, quod dilectione nostra accipiamus promissam remissionem peccatorum. Nihil horum dicit Paulus. Non igitur sentit, quod dilectio iustificet, quia tantum ita iustificamur, quum apprehendimus propitiatorem Christum, et credimus nobis Deum propter Christum placatum esse. Nec est iustificatio somnianda omisso propitiatore Christo."

Ego teneor dicto "iustificatio non est certi operis approbatio, sed totius personae." Videtur plane quod iustificatio hic non ut "iustum facere" sentitur, sed ut "iustum reri". Deinde, id magni aestimatur Christum propitiatorem esse fundamentum huius "iustum reri."

Cras autem ordinabitur sodalis noster Iosua Saeptus ad ministerium sacrum Ecclesiae. Eo gratulor benedictionemque Domini exopto.

Valete in Domino.

Joshua Hayes

unread,
Jun 7, 2011, 8:34:49 AM6/7/11
to confessionum-luth...@googlegroups.com
Saeptus B. Maiori (Maio?) sd.

Gratias tibi ago pro sententiis tuis atque uerbis gratulatoriis.

Vale.

2011/6/4 Benjamin T. G. Mayes <brm...@gmail.com>
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages