Aut etiam Sprechen Sie Attisch googleri potest.
Vobis aliam animadversionem interretialiem propono; orationes seu declamationes
'plenariae' quae nuper ad seminarium theologicum Lutheranum Castris Wayniensibus
in civitate Indianae habitae sunt nunc in situ interretiali, in pagina
"mediorum" eiusdem seminarii, iacent (quomodo et Tito illo Lucretio sententias
Graecas Epicurorum Latine exprimere difficile fuit, et ego universas metaphoras
quae ad interrete pertinent Latine exprimere ineptus sum! an "iacere" bonum
sit?). Invenietis sub "Listen/View Conferences and Events" et deinde sub
"Lutheranism & the Classics." Declamatio mea ad formam humanismi Vvitebergensis
secundum Philippum illum Melancthonem pertinet; Collatinus Villicus (qui et
seminario Concordiae St. Ludovico praeest) usum et utilitatem Saturarum Horatii
in inventionem homileticam tractat; Carolus Philippus Emmanuel Fontanus linguas
classicas quomodo primo omnium a Luthero de eis locutum sit in spectu tenet;
Joannes Septentrionalis valetudinem utilitatis et nostris diebus studiorum
linguae Graecae asserit; et A. Fontana et Jac. Leo paedagogica puerilia Latina
tractant.