Salvi sitis, amici omnes Californiani! Habebitur in Academia in qua hoc anno academico studui conventiculum medio mense Iulio. Fortasse excitabit studium nonnullorum vestrum. (Videatis infra.)
Spero omnia bene evenire apud singulos vestrum et omnes in universum ardere pergere in amore Latinitatis!
Ioannes Andreas
---
Societatis cui nomen Europa Latina necnon Academiae Vivarii novi sodales omnibus has litteras lecturis salutem plurimam.
Cum annus fere sit peractus ex eo quod ultimum Romam in aedes Vivarii novi plurimi litterarum studiosi ex toto orbe terrarum convenerunt, visum est novum conventum ordinare, minorem sane quam proxima aestate, non tamen omnino doctrina delectationeque destitutum, cum ad vincula inter nos renovanda roborandaque, tum ad studium Latinitatis et humanarum litterarum in universum novis consiliis et rationibus propagandum. De quo conventu si plura scire volueritis, humane rogamus ut sedem retialem, cuius inscriptio est www.romanae-disputationes.eu , invisere non dedignemini, ubi moderatorum nomina, rerumque inter conventum agendarum ordinem commode legere poteritis.
Dedimus Romae, die II mensis Iunii a. MMXI.