Socius quisdam meus qui de temporibus futuris sive venturis necnon
de fabulis scientificis cogitare solet dixit se nomina Latina fingere
velle, secundum Linnaei systema taxonomicum, ut eis nominentur
* machina, quae tamquam homo cogitare possit (id est, intelligentia
artificialis)
et
* machina, imaginem mentis hominis continens, quae imago tamquam
ille cogitet, memorias cunctas eius habeat, seque illum esse putet
Habetisne ullas sententias?
--
Seth David Schoen <sch...@loyalty.org> | Qué empresa fácil no pensar en
http://www.loyalty.org/~schoen/ | un tigre, reflexioné.
http://vitanuova.loyalty.org/ | -- Borges, El Zahir