Amores Ovid

0 views
Skip to first unread message

Sharon Harris

unread,
Jul 31, 2024, 7:55:44 AM7/31/24
to cangsoconre

Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus—risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris? 5
Pieridum vates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
ventilet accensas flava Minerva faces?
quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae Virginis arva coli? 10
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte movente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
cur opus adfectas, ambitiose, novum?
an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? 15
vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos;
nec mihi materia est numeris levioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.' 20
Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum,
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,
'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. 25
uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum vestris bella valete modis!
cingere litorea flaventia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes! 30

Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
lassaque versati corporis ossa dolent?
nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. 5
an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae,
et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
cedamus! leve fit, quod bene fertur, onus. 10
vidi ego iactatas mota face crescere flammas
et rursus nullo concutiente mori.
verbera plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
detractant prensi dum iuga prima boves.
asper equus duris contunditur ora lupatis, 15
frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
acrius invitos multoque ferocius urget
quam qui servitium ferre fatentur Amor.
En ego confiteor! tua sum nova praeda, Cupido;
porrigimus victas ad tua iura manus. 20
nil opus est bello—veniam pacemque rogamus;
nec tibi laus armis victus inermis ero.
necte comam myrto, maternas iunge columbas;
qui deceat, currum vitricus ipse dabit,
inque dato curru, populo clamante triumphum, 25
stabis et adiunctas arte movebis aves.
ducentur capti iuvenes captaeque puellae;
haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo
et nova captiva vincula mente feram. 30
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,
et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens
vulgus 'io' magna voce 'triumphe!' canet.
blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, 35
adsidue partes turba secuta tuas.
his tu militibus superas hominesque deosque;
haec tibi si demas commoda, nudus eris.
Laeta triumphanti de summo mater Olympo
plaudet et adpositas sparget in ora rosas. 40
tu pinnas gemma, gemma variante capillos
ibis in auratis aureus ipse rotis.
tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures;
tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae; 45
fervida vicino flamma vapore nocet.
talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
parce tuas in me perdere, victor, opes! 50
adspice cognati felicia Caesaris arma—
qua vicit, victos protegit ille manu.

Aestus erat, mediamque dies exegerat horam;
adposui medio membra levanda toro.
pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
quale fere silvae lumen habere solent,
qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo, 5
aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
illa verecundis lux est praebenda puellis,
qua timidus latebras speret habere pudor.
ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,
candida dividua colla tegente coma— 10
qualiter in thalamos famosa Semiramis isse
dicitur, et multis Lais amata viris.
Deripui tunicam—nec multum rara nocebat;
pugnabat tunica sed tamen illa tegi.
quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet, 15
victa est non aegre proditione sua.
ut stetit ante oculos posito velamine nostros,
in toto nusquam corpore menda fuit.
quos umeros, quales vidi tetigique lacertos!
forma papillarum quam fuit apta premi! 20
quam castigato planus sub pectore venter!
quantum et quale latus! quam iuvenale femur!
Singula quid referam? nil non laudabile vidi
et nudam pressi corpus ad usque meum.
Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo. 25
proveniant medii sic mihi saepe dies!

Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
Attice, crede mihi, militat omnis amans.
quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.
turpe senex miles, turpe senilis amor.
quos petiere duces animos in milite forti, 5
hos petit in socio bella puella viro.
pervigilant ambo; terra requiescit uterque—
ille fores dominae servat, at ille ducis.
militis officium longa est via; mitte puellam,
strenuus exempto fine sequetur amans. 10
ibit in adversos montes duplicataque nimbo
flumina, congestas exteret ille nives,
nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis 15
et denso mixtas perferet imbre nives?
mittitur infestos alter speculator in hostes;
in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
ille graves urbes, hic durae limen amicae
obsidet; hic portas frangit, at ille fores. 20
Saepe soporatos invadere profuit hostes
caedere et armata vulgus inerme manu.
sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
et dominum capti deseruistis equi.
nempe maritorum somnis utuntur amantes, 25
et sua sopitis hostibus arma movent.
custodum transire manus vigilumque catervas
militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius nec certa Venus; victique resurgunt,
quosque neges umquam posse iacere, cadunt. 30
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
desinat. ingenii est experientis amor.
ardet in abducta Briseide magnus Achilles—
dum licet, Argeas frangite, Troes, opes!
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, 35
et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur
Maenadis effusis obstipuisse comis.
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
notior in caelo fabula nulla fuit. 40
ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
mollierant animos lectus et umbra meos.
inpulit ignavum formosae cura puellae
iussit et in castris aera merere suis.
inde vides agilem nocturnaque bella gerentem. 45
qui nolet fieri desidiosus, amet!

Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
coniugibus belli causa duobus erat,
qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
callidus in falsa lusit adulter ave,
qualis Amymone siccis erravit in agris, 5
cum premeret summi verticis urna comas—
talis eras; aquilamque in te taurumque timebam,
et quidquid magno de Iove fecit amor.
Nunc timor omnis abest, animique resanuit error,
nec facies oculos iam capit ista meos. 10
cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis.
haec te non patitur causa placere mihi.
donec eras simplex, animum cum corpore amavi;
nunc mentis vitio laesa figura tua est.
et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos 15
et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
quo pretium condat, non habet ille sinum!
nec Venus apta feris Veneris nec filius armis—
non decet inbelles aera merere deos. 20
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,
et miseras iusso corpore quaerit opes;
devovet imperium tamen haec lenonis avari
et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; 25
turpe erit, ingenium mitius esse feris.
non equa munus equum, non taurum vacca poposcit;
non aries placitam munere captat ovem.
sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
sola locat noctes, sola licenda venit, 30
et vendit quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
altera cur illam vendit et alter emit?
cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas, 35
quam socio motu femina virque ferunt?
Non bene conducti vendunt periuria testes,
non bene selecti iudicis arca patet.
turpe reos empta miseros defendere lingua;
quod faciat magni, turpe tribunal, opes; 40
turpe tori reditu census augere paternos,
et faciem lucro prostituisse suam.
gratia pro rebus merito debetur inemptis;
pro male conducto gratia nulla toro.
omnia conductor solvit; mercede soluta 45
non manet officio debitor ille tuo.
parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
non habet eventus sordida praeda bonos.
non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas,
ut premerent sacrae virginis arma caput; 50
e quibus exierat, traiecit viscera ferro
filius, et poenae causa monile fuit.
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
munera poscenti quod dare possit, habet.
carpite de plenis pendentes vitibus uvas; 55
praebeat Alcinoi poma benignus ager!
officium pauper numeret studiumque fidemque;
quod quis habet, dominae conferat omne suae.
est quoque carminibus meritas celebrare puellas
dos mea; quam volui, nota fit arte mea. 60
scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum;
carmina quam tribuent, fama perennis erit.
nec dare, sed pretium posci dedignor et odi;
quod nego poscenti, desine velle, dabo!

93ddb68554
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages