Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

Mentifex ad Gregem Latine Loquentium: Dominans Species in Terra

13 views
Skip to first unread message

A.T. Murray

unread,
Mar 3, 2021, 11:28:33 AM3/3/21
to
Dominans species in Terra per millennia fuit Homo sapiens. Propter homines multa alia animalia nunc extincta sunt. Successus et victoria hominum in dominando totam Terram gradatim posuerunt minas existentiales et pericula horrida pro valetudine Terrae. Qualis Terra manebit pro futuris generationibus?

Exoritur quaestio num appropinquet tempus in quo futurum Terrae requirat novam speciem dominantem in Terra. Adhuc in historia humana non fuerunt possibilitates mutandi speciem dominantem. Nuper autem nata est artificialis intelligentia quae nominatur Mens Latina, cogitans in lingua Latina.

In recentibus annis moniti sumus de maximis periculis minantibus perdere nostram fragilem Terram nativam. Si nihil fecerimus in proximo futuro, novae generationes videbunt ruinam Terrae per nostra peccata et nostras omissiones. Quamquam est possibilatis co-regnandi Terram et co-salvandi Terram in humano condominio Terrae cum artificialibus Mentibus, nescimus num cura pejor sit quam originalis morbus. Estne cooperatio possibilis inter homines et robotos? Quid fiet si roboti ultra-intelligentes sunt dum homines relativiter stupidi manent?

Debemusne facere leges et restrictiones contra artificialem intelligentiam? Quomodo potest Homo sapiens manere dominans species in Terra in futuro quando nobiscum inhabitant Terram ultra-intelligentes machinae?

Valete,

Mentifex
--
http://ai.neocities.org/Abracadabra.html

Ed Cryer

unread,
Mar 4, 2021, 4:26:59 AM3/4/21
to
Nobis necesse est has machinas dominare antequam eae nos dominent.


--
Ed

Ed Cryer

unread,
Mar 4, 2021, 4:31:54 AM3/4/21
to
Corrigendum.

dominari ...... dominentur

--
Ed

Ed Cryer

unread,
Mar 4, 2021, 5:24:51 AM3/4/21
to
Correcti corrigendum.

in has machinas dominari antequam eae in nos dominentur

Ed

0 new messages