Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss
Groups keyboard shortcuts have been updated
Dismiss
See shortcuts

David Copperfield - Charles Dickens

27 views
Skip to first unread message

Ed Cryer

unread,
Feb 8, 2024, 3:35:14 PM2/8/24
to
Congeriem personarum prodigialium inusitatarumque continet hic liber;
plurimam sane omnium a Carolo scriptorum. Atque tamquam ingenium comicum
se praebuit.
Facultas scribendi ei inerat maxima; et praecipue in describendis
hominibus extraordinariis.
Fuitne reapse eius mundus tam plenus talibus personis? Fuit sine dubio
plenus moribus perversis, facie capitolismi non acceptabili, iniuriis
contra pueros, cum Britannia erat "officina orbis terrarum".

Edus

Ed Cryer

unread,
Feb 9, 2024, 8:59:48 AM2/9/24
to
Corrigendum.

CapitAlimus est disciplina politica et oeconomica ubi possessores
privati bona et negotia et laborem regunt ad quaestum faciendum.
CapitOlismus est oppugnatio patriae ad novas res instituendas.

Edus



Ed Cryer

unread,
Feb 9, 2024, 5:15:18 PM2/9/24
to
Homines in insaniam crudelitate potentiae pulsi sunt huius libri thema.
Caritas et amor vitae sub limen animi pulsus inter tot saevitiam
atrocitatemque.
Puer candidus et innocens fit victima, salute nulla nisi in amore paucorum.
Carolus Dickens educationem omnium futuram esse arbitrabatur
liberationem nostri generis et salvatorem.
Itane sic evenit? Non sic evenit.
Quid nobis dabit illam liberationem?
Nescio, sed quaerere desistere non possum.

Edus


Desidarius

unread,
Feb 11, 2024, 2:39:04 PM2/11/24
to
Amor, in sua altissima expressione, est caritas. Sed amor sine fide est
tantum actus politicus, et non politica salvabit humanitatem

Ed Cryer

unread,
Feb 12, 2024, 2:05:47 PM2/12/24
to
Duae res in fabulis Dickensianis iterum iterumque veniunt sub stilum;
puellae parvulae quae tantum amorem inspirant; ordinum bellum ubi
nobiles tanta neglegentia et paene odio ordinem infimum despiciunt.
Forsan et alia; amor infimi ordinis.

Stamus hodie post id bellum, sed in libris Victorianis ardet summus
fervor et ira. Quis igitur mihi dicet Georgium Hegel et Carolum Marx
malos fuisse aut iniustos?
In schola nos certiores fecerunt de Victoriana caritate, sed Carolus
Dickens vias eius aevi ambulavit. Nec fuit unicus, nam multi scriptores
eius vestigia presserunt.

Edus


Desidarius

unread,
Feb 12, 2024, 3:18:12 PM2/12/24
to
humm I dont understand the meanning of "amor infimi ordinis"

Dragonot

unread,
Feb 13, 2024, 2:36:24 AM2/13/24
to
Il 12/02/2024 21:18, Desidarius ha scritto:
>
> humm I dont understand the meanning of "amor infimi ordinis"


Love of the lowest kind.
Bepe

Desidarius

unread,
Feb 13, 2024, 3:38:00 PM2/13/24
to
Gratias multas :)
0 new messages