Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

Noli feminas vexare Floridenses, quia armatæ sunt atque insaniunt.

18 views
Skip to first unread message

Patricio

unread,
May 18, 2021, 5:14:48 AM5/18/21
to
“Noli feminas vexare Floridenses, quia armatæ sunt atque insaniunt.”

Si studium sit cognoscendi, catenam sequere.

https://nusquam.net/2019/09/23/jocus-floridanus/

--Patricio

Jeff Hill

unread,
May 18, 2021, 11:04:53 AM5/18/21
to
On Tue, 18 May 2021 02:14:47 -0700 (PDT), Patricio
<rahul...@gmail.com> wrote:

>https://nusquam.net/2019/09/23/jocus-floridanus/

PATRICIO GAVFRIDVS TVMILIVS PENSATOR SALVTEM DICIT.

TIBI GRATES AGO PRO IOCO, SED, QVIDNI el lagarto ID EST ALLIGATOR
(AMERICANVS), NON CROCODILVS (AEGYPTIACVS)?

HEV! ET OMNIA PRO QVIBVSDAM CALCEIS MARSVPPIISQVE MANVALIBVS EX
CROCODILORVM CVTE FACTIS! FEMINAE FLORIDENSES ET OMNES ALIAE INSANIVNT
QVIDEM! AT EAS AMAMVS.

Jeff Hill
Sydney, Australia.

Patricio

unread,
May 19, 2021, 5:41:40 AM5/19/21
to
Non peritus sum naturalis historiae, videtur vero crocodilos adhuc exstare in paludibus floridensibus; nec credo diu exstabunt. Quis enim animo tam forti sit ut vetare possit mulieres formosas libidinem suam explere?

https://myfwc.com/wildlifehabitats/profiles/reptiles/american-crocodile/

P.S. Invenienda sunt multa alia legi digna in eodem situ retiali. https://nusquam.net/

--Patricio

Patricio

unread,
May 19, 2021, 7:17:45 AM5/19/21
to
Melius: nec credo eos diu exstaturos

Jeff Hill

unread,
May 19, 2021, 10:15:35 AM5/19/21
to
On Wed, 19 May 2021 04:17:44 -0700 (PDT), Patricio
<rahul...@gmail.com> wrote:

Melius: nec credo eos diu exstaturos

PATRICIO GAVFRIDVS TVMILIVS PENSATOR SALVTEM DICIT.

PRIMVM GRATIAS TIBI AGAM, AMICE.

NESCIEBAM NAM DE "CROCODYLO ACVTO" VEL AMERICANO.

OB FEROCITATEM, ANTHROPOPHAGITATEM, ET MALVM GENERALE LATIVS,
CROCODILI AMERICANI AVSTRALIENSESVE ESSE POSSVNT PEIORES QVAM FEMINAE
HVMANAE.

INGENTES CROCODILI TERRAE AVSTRALAE (QVI LONGIORES TER QVAM HOMINEM)
NON FIENT MOX EXTINCTI, SI VMQVAM.

GAVFRIDVS TVMILIVS
VRBS SIDNEIENSIS.
0 new messages