Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

Mulier Mirabilis

35 views
Skip to first unread message

Patricio

unread,
Feb 10, 2017, 4:18:15 AM2/10/17
to
Nives iacent humi profundius; mallem foras non exire. Mihi vacat igitur in mente res agitare quae animum excitent et delectent.

https://www.youtube.com/watch?v=5lGoQhFb4NM

Mox in theatra veniet pelicula quae res gestas Mulieris illius Mirabilis depinget. Peliculae excerptis constat eam esse filiam, uno solo parente, regis deorum, sicut Minerva parta erat de capite Iovis. Arma quoque Minervae similia gerit—ensem, galeam, clipeum—sed in loco hastae, laqueo aureo utitur. Nomen autem ei Diana est, idem quo Phoebe, soror Apollinis, appellatur, etiamsi Mulier Mirabilis venatrix non est, sicut Diana, quae in silvis et montibus feras sectatur, sed bellatrix, sicut Minerva, quae ius suum a hostibus saevis vindicat.

Historiae recentes fabulas antiquas in novas formas mutant.


--Patricio

Evertjan.

unread,
Feb 10, 2017, 4:52:32 AM2/10/17
to
Patricio <rahul...@gmail.com> wrote on 10 Feb 2017 in
alt.language.latin:

> Nives iacent humi profundius; mallem foras non exire. Mihi vacat igitur
> in mente res agitare quae animum excitent et delectent.

Odi et amo.
Quare id faciam fortasse requiris?
Nescio, sed fieri sentio et excrucior.
[Gaius Valerius Catullus, c. 84 - 54 bce]
<https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/b/b2/Catull_Sirmione.jpg>

--
Evertjan.
The Netherlands.
(Please change the x'es to dots in my emailaddress)

Ed Cryer

unread,
Feb 10, 2017, 9:22:29 AM2/10/17
to
I find that much stems from old Athena. The warrior maiden archetype.
She's all over the "Odyssey"; and Pheidias' statue of her on the
Acropolis at Athens could be seen by sailors rounding Cape Sounion.

The Valkyries, Amazons, Britannia and more are all in that line. And I
have no doubt that it pre-dates Greece.

https://en.wikipedia.org/wiki/Athena_Promachos

Ed


B. T. Raven

unread,
Feb 10, 2017, 11:31:47 AM2/10/17
to
Eduardus Patricio et nautibus telaribus heic versantibus sal.:

Omnia haec perbene Latine conscripta ita ut ferme alliciar amazonem
istam mulierculam dupliciter mammatam visum ire. De uno autem haereo, de
uno altero dubito: nonne praestat exaratione Latina uti pro Hispanica
quia pellicula (spectaculum cinematicum) de 'pellis, -is f.' (l littera
geminata) devenit. De altero pro certo non habeo: utrum emendate scribi
possit "....eam esse filiam, uno solo parente, regis deorum,...." an
necesse sit 'rege deorum' casu ablativo scribere ut sit in appositione
cum 'parente.' Ita ut rem scripsisti satis bebe sonat. Quid de hoc
censent ceteri?

valete

Ed Cryer

unread,
Feb 10, 2017, 2:53:49 PM2/10/17
to
Ipse Morganus in sua tabula "pelliculam" suggerit. Egomet autem tibi
assentior, nam "spectaculum cinematicum" videtur minorem laborem daturum
esse cum quid velit dicere Ciceroni necesse fuerit explicare.

Hanc sententiam
"Peliculae excerptis constat eam esse filiam, uno solo parente, regis
deorum, sicut Minerva parta erat de capite Iovis"
duobus modis potest emendari;
vel
"Peliculae excerptis constat eam esse filiam regis deorum, nullo altero
parente,"
vel (sicut tu dicis)
"Peliculae excerptis constat eam esse filiam unius solius (unici)
parentis, regis deorum,"

Ed

Ed Cryer

unread,
Feb 11, 2017, 7:04:35 AM2/11/17
to
Felix, cui sua propria errata corrigere facultas datur!

Vel
Hanc sententiam ...... duobus modis potest emendare
vel
Haec sententia ...... duobus modis potest emendari

Ed



Ed Cryer

unread,
Feb 12, 2017, 7:27:38 AM2/12/17
to
Ed Cryer wrote:
>>

>>
>
> Felix, cui sua propria errata corrigere facultas datur!
>

>
>

Aut (et, nullo dubio, sicut Cicero potius scripsisset);
Felix, cui sua propria errata corrigendi facultas datur.

Ed

Patricio

unread,
Jun 26, 2017, 3:09:49 AM6/26/17
to
Quantae sententiae diebus recentibus expositae sunt de pellicula illa inane! Nationes Unitae, primo cum Mulierem Mirabilem legatam elegissent honoris causa, postremo tamen eam reiecerunt quia cute candida apparet et sunt ei mamillae magnae. (In mente tenete personam fictam esse.) Qui Iudaeos oderunt pelliculam aegre ferunt quia histrio quae primas partes suscepit Iudaea est in Israel nata. Feministriae aliae Mulierem Mirabilem amant, ipsam expectantes filiabus suis animos addere, aliae vero indignantur quod axillis non pilosis depingitur.

Mundus universus quando mente alienatus est?

Heri vesperi cum uxore et filio in theatrum ivit pelliculam visum. Omnes satis oblectabamur.


--Patricio

http://www.cnn.com/2016/12/13/health/wonder-woman-un-ambassador-trnd/index.html

https://www.theatlantic.com/news/archive/2017/05/banning-wonder-woman-in-lebanon/528657/

https://www.maxim.com/entertainment/people-freaking-out-wonder-woman-armpit-hair-2017-4

Patricio

unread,
Jun 26, 2017, 3:44:02 AM6/26/17
to
On Monday, June 26, 2017 at 3:09:49 AM UTC-4, Patricio wrote:

> Heri vesperi cum uxore et filio in theatrum ivit pelliculam visum. Omnes satis oblectabamur.
>
>
> --Patricio

Legete, quaeso, "ivi" pro "ivit." Ego quidem cum familia ivi, non alius aliquis.


--Patricio

Patricio

unread,
Jun 26, 2017, 3:49:11 AM6/26/17
to
Et "legite," quaeso, legite pro "legete."


--Patricio

B. T. Raven

unread,
Jun 26, 2017, 9:51:56 AM6/26/17
to
gratias ago pro iucunda narratione. Utinam valeat illa muliercula animo
excelso atque invicto praedita ad praesidem nostrum coercendum, ope
laquei sui aurei scilicet.

Eduardus

Ed Cryer

unread,
Jun 26, 2017, 2:45:39 PM6/26/17
to
Patricio wrote:
> On Monday, June 26, 2017 at 3:44:02 AM UTC-4, Patricio wrote:
>> On Monday, June 26, 2017 at 3:09:49 AM UTC-4, Patricio wrote:
>>
>>> Heri vesperi cum uxore et filio in theatrum ivit pelliculam visum. Omnes satis oblectabamur.
>>>
>>>
>>> --Patricio
>>
>> Legete, quaeso, "ivi" pro "ivit." Ego quidem cum familia ivi, non alius aliquis.
>>
>>
>> --Patricio
>
> Et "legite," quaeso, legite pro "legete."
>
>
> --Patricio
>

Homines sunt nimis (Di mihi subveniant! Quo verbo ipse Cicero hoc loco
usus esset?) forsan πολεμικοι; id est belligerantes inter se. Iuvat arma
contra hostem sumere. Iuvat novem hostem invenire. Iuvat amicum in
hostem mutare.
Quo in bello omnia in manus tollunt ad suum consilium ad honorem levandum.
Philosophi hoc vitium humanum bene sciunt; tantopere quidem ut contra
locutorem id convertunt, eum ita aestimantes magni parvive prout
condemnat et parvum ingenium ostentat.

Eandem pellicullam videant decem homines, aut eundem librum legant.
Interroga deinde quemque quam rem arguat. Decem responsa inter se
differentia audebis.
Πολεμικοι.

Edus

Ed Cryer

unread,
Jun 27, 2017, 1:20:40 PM6/27/17
to
Et ego nuper vidi eam pelliculam.
Forsan quaeras quam rem in ea reppererim.
Amor omnia vincit. Amor tantummodo hunc mundum potest servare.
Mihi videntur illae feministae etiam aliam feminam ad caelos sustulisse,
suam rationem prosequentes demonstandi post quemqe virum stare mulierem.
Atque nunc Jesum ipsum summoverunt, religionem amoris immo e Iudaeis ad
Graecos transvexisse.

Edus

Ed Cryer

unread,
Jun 27, 2017, 1:23:55 PM6/27/17
to
Ed Cryer wrote:
> demonstandi post quemqe virum stare mulierem. Atque nunc Jesum ipsum
> summoverunt, religionem amoris immo e Iudaeis ad Graecos transvexisse.
>
> Edus

Errata emendata


demonstrandi post quemque virum stare mulierem. Atque nunc Jesum ipsum
summoverunt, religionem amoris immo videntur e Iudaeis ad Graecos
transvexisse.

Edus

B. T. Raven

unread,
Jun 28, 2017, 9:25:01 AM6/28/17
to
Also, in that "Decem responsa inter se differentia audebis. " audebis is
'you will dare.' I think you want 'audies.'

Eduardus

Ed Cryer

unread,
Jun 28, 2017, 4:04:21 PM6/28/17
to
Ita vero, Eduarde. Gratias tibi ago pro tua observantia.



Duae res necessariae ad bene vivendum

Prima res mihi nota est abhinc multos annos. Te ridere posse; te videre
ut mundus ipse videt, hoc est sine momento, sine gravitate, velut granum
harenae, unum inter multa milia.
Hoc humilitatem fovet, qua opus est ad stimulandum desiderium se poliendi.

Secunda res nuper tantum mihi apparuit; potentia mundi per oculos
pueriles videndi. Quare? Quia sic mundus suis optimis coloribus apparet.
Pueri vident ut seniores non vident. Vident aves parvas sub foliis
arboris latentes cum pluit, vident astra in caelo coruscantia, vident
gaudium ipsum inter homines tripudians. Atque eorum animus exsultat.
Sciunt meliora quam seniores.

Edus



0 new messages