B. T. Raven wrote:
> Johannes Patruus wrote:
>>
http://gaudium-mundo.blogspot.com/>>
>> Patruus
>
> Another version of
>
> Aviam nostram tarandrus conculcāvit,
>
> Aviam nostram tarandrus conculcāvit,
> Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
> Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
> Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem
>
> Nimium enim tēmētum ōvicātum sibi sumpserat,
> Eam obsecrāvimus nē proficīscerētur at,
> Eius medicinā domī relictā valdē indigēbat;
> Proin per forēs intrā nivēs forās titubat
>
> Eā postrīdiē repertā, Nātālī mātūtīnō
> In locō concursātiōnī datō
> Ēn! in fronte notae ungulārum
> Tergō unguibus Nicolāī lacerātō.
>
> Aviam nostram tarandrus conculcāvit,
> Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
> Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
> Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem
>
> Vērum omnēs dē avō nostrō tantum glōriāmur,
> Nam in bonam partem haec omnia sustinet
> Vidē sīs illīc ut laetus follilūdium intuētur,
> Cerevīsiam bibit, chartulās Helenulae dispertiet.
>
> Aviā nostrā absente, Nātālī genuīnō nōn gaudēmus,
> Tōtī familiārēs vestibus pullīs sunt indūtī,
> Nec possumus quīn nōsmetipsōs rogēmus,
> Utrum oporteat mūnera eius ēvolvī an remittī?
> AN REMITTĪ?
>
> Aviam nostram tarandrus conculcāvit,
> Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
> Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
> Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem
>
> Nunc ānser pinguis in mēnsā jacet
> Et pulpa ē fīcīs nōbīs optātissimīs
> Ūnā cum candēlīs caeruleā et argenteā
> Aviae concolōrī capillāmentō simillimīs
>
> Amīcōs omnēs et vīcīnōs sēdulō admonuī:
> Oportet vōs ut vōbīsmet caveātur nē
> Ūlla licentia trahā vehendō darī dēbeat
> Hominī quī cum nūminibus pūmilīs lūdit, hei!
>
> Cantātō, ave mī!
>
> Aviam nostram tarandrus conculcāvit,
> Domum euntem vigiliīs ante Nātīvitātem
> Licet dīcās tālem quālis Nicolāus nōn exstāre
> Ego et avus meus crēdimus eum exstāre quidem
>
> I think that in Gibbs' version both "avius" and "errant" errant but
> maybe they are needed for metric reasons. I never heard (or indeed heard
> of) the song before a few days ago.
>
> Eduardus
Catchy though - http://www.youtube.com/watch?v=vPaGQEskSKM
Patruus