Google Groups no longer supports new Usenet posts or subscriptions. Historical content remains viewable.
Dismiss

Concursus Omnium Bonorum

38 views
Skip to first unread message

A.T. Murray

unread,
Jun 1, 2021, 10:29:56 AM6/1/21
to
Avunculus Dux est mihi figura heroica. Ille in cartunibus Doonesburianibus saepe apparet. Apud eum multa projecta sunt nunquam completa, nunquam perfecta.Somnia habet horribilia, dies habet ab incepto perditas et maledictas -- sicut est saepe mea propria vita et fatum meum inconsolabile. Sunt lacrimae rerum, et sunt tota flumina lacrimis completa. At digressum facio ab via hodie contemplata et ab itinere hodie incepto, nominaliter ab voluntate vobis omnibus dare informationem de mea novissima pagina Latina.

Sunt nunc omnes vos sedentes aut supini et praeparati rationem admittere?

Vexatus totiens difficultate communicandi ideas et cogitationes in cyberspatio, difficile est Concursum non scribere.

Per duas horas petebam nomen pro mea novissima pagina et contemplabar multa nomina inepta et non attractiva. Tunc subito inveni nomen quod invenerat Marcus Tullius Cicero ante duo millennia et nescius fati, sortisque Mentificae futurae et servare modum rebus sublatus secundis.

En verba Ciceronis: Concursus Omnium Bonorum.

http://ai.neocities.org/Concursus.html

Mentifex
--
https://old.reddit.com/r/RoughRomanMemes/comments/npm2bm/hannibal_playing_chess/h05t1td

Btraven

unread,
Jun 2, 2021, 5:15:24 PM6/2/21
to
Corvidianus Alberto sal.:

On 6/1/2021 09:00, A.T. Murray wrote:
Avunculus Dux est mihi figura heroica¹. Ille in cartunibus² Doonesburianibus⁴ saepe apparet. Apud eum multa projecta sunt nunquam completa, nunquam perfecta. Somnia habet horribilia, dies habet ab incepto⁵ perditas et maledictas -- sicut est saepe mea propria vita et fatum meum inconsolabile. Sunt lacrimae rerum, et sunt tota flumina lacrimis completa. At digressum⁶ facio ab via hodie contemplata et ab itinere hodie incepto, nominaliter⁷ ab voluntate vobis omnibus dare informationem* de mea novissima pagina Latina.

Sunt nunc omnes vos sedentes aut supini et praeparati rationem admittere?⁸

Vexatus totiens difficultate communicandi ideas et cogitationes in cyberspatio, difficile est Concursum non scribere.⁹

Per duas horas petebam¹⁰ nomen pro mea novissima pagina et contemplabar multa nomina inepta et non attractiva. Tunc subito inveni nomen quod invenerat Marcus Tullius Cicero ante duo millennia et nescius fati, sortisque Mentificae futurae et servare modum rebus sublatus secundis.

En verba Ciceronis: Concursus Omnium Bonorum.¹¹

1 Cur heroica si omnia inepta perpetrat Dux ille?
2 picturae adumbratio in charta spissiore facta; (comics) gryllus; fabula nubeculata; etc.
3 numerus 3 deest
4 gryllus qui Doonesbury inscribitur
5 initium
6 excursus
7 quid sibi velit 'nominaliter' in hoc conexu rerum?
8 Sed nihil rationis inest studio illi quod intellegentia artificialis vocatur.
9 Vide numerum 10
10 quaerebam
11 COB est ferme idem ac posse comitatus, vel homines qui Catilinam interficere conabuntur.

locus antiquus:

[1] Ī. Quō usque tandem abūtēre, Catilīna, patientiā nostrā? quam diū etiam furor iste tuus nōs ēlūdet? quem ad fīnem sēsē effrēnāta iactābit audācia? Nihilne tē nocturnum praesidium Palātī, nihil urbis vigiliae, nihil timor populī, nihil concursus bonōrum omnium, nihil hic mūnītissimus habendī senātūs locus, nihil hōrum ōra voltūsque mōvērunt? Patēre tua cōnsilia nōn sentīs, cōnstrictam iam hōrum omnium scientiā tenērī coniūrātiōnem tuam nōn vidēs? Quid proximā, quid superiōre nocte ēgeris, ubi fueris, quōs convocāveris, quid cōnsiliī cēperis, quem nostrum ignōrāre arbitrāris? [2] Ō tempora, ō mōrēs! Senātus haec intellegit. Cōnsul videt; hic tamen vīvit. Vīvit? immō vērō etiam in senātum venit, fit pūblicī cōnsiliī particeps, notat et dēsignat oculīs ad caedem ūnum quemque nostrum. Nōs autem fortēs virī satis facere reī pūblicae vidēmur, sī istīus furōrem ac tēla vītēmus. Ad mortem tē, Catilīna, dūcī iussū cōnsulis iam prīdem oportēbat, in tē cōnferrī pestem, quam tū in nōs [omnēs iam diū] māchināris.

Ceterum in casu genetivo est Mentifex, Mentificis, non Mentificae.


vale

A.T. Murray

unread,
Jun 3, 2021, 2:18:36 AM6/3/21
to
On Wednesday, June 2, 2021 at 2:15:24 PM UTC-7, Btraven wrote:
> On Tuesday, June 1, 2021 at 9:29:56 AM UTC-5, menti...@gmail.com wrote:
> > Avunculus Dux est mihi figura heroica. Ille in cartunibus Doonesburianibus saepe apparet. Apud eum multa projecta sunt nunquam completa, nunquam perfecta.Somnia habet horribilia, dies habet ab incepto perditas et maledictas -- sicut est saepe mea propria vita et fatum meum inconsolabile. Sunt lacrimae rerum, et sunt tota flumina lacrimis completa. At digressum facio ab via hodie contemplata et ab itinere hodie incepto, nominaliter ab voluntate vobis omnibus dare informationem de mea novissima pagina Latina.
> >
> > Sunt nunc omnes vos sedentes aut supini et praeparati rationem admittere?
> >
> > Vexatus totiens difficultate communicandi ideas et cogitationes in cyberspatio, difficile est Concursum non scribere.
> >
> > Per duas horas petebam nomen pro mea novissima pagina et contemplabar multa nomina inepta et non attractiva. Tunc subito inveni nomen quod invenerat Marcus Tullius Cicero ante duo millennia et nescius fati, sortisque Mentificae futurae et servare modum rebus sublatus secundis.
> >
> > En verba Ciceronis: Concursus Omnium Bonorum.
> >
> > http://ai.neocities.org/Concursus.html
> >
> > Mentifex
> > --
> > https://old.reddit.com/r/RoughRomanMemes/comments/npm2bm/hannibal_playing_chess/h05t1td
> Corvidianus Alberto sal.:
>
> On 6/1/2021 09:00, A.T. Murray wrote:
> Avunculus Dux est mihi figura heroica¹. Ille in cartunibus² Doonesburianibus⁴ saepe apparet. Apud eum multa projecta sunt nunquam completa, nunquam perfecta. Somnia habet horribilia, dies habet ab incepto⁵ perditas et maledictas -- sicut est saepe mea propria vita et fatum meum inconsolabile. Sunt lacrimae rerum, et sunt tota flumina lacrimis completa. At digressum⁶ facio ab via hodie contemplata et ab itinere hodie incepto, nominaliter⁷ ab voluntate vobis omnibus dare informationem* de mea novissima pagina Latina.
> Sunt nunc omnes vos sedentes aut supini et praeparati rationem admittere?⁸
>
> Vexatus totiens difficultate communicandi ideas et cogitationes in cyberspatio, difficile est Concursum non scribere.⁹
>
> Per duas horas petebam¹⁰ nomen pro mea novissima pagina et contemplabar multa nomina inepta et non attractiva. Tunc subito inveni nomen quod invenerat Marcus Tullius Cicero ante duo millennia et nescius fati, sortisque Mentificae futurae et servare modum rebus sublatus secundis.
> En verba Ciceronis: Concursus Omnium Bonorum.¹¹
>
> 1 Cur heroica si omnia inepta perpetrat Dux ille?
Dux ille ("Uncle Duke") est valde "gonzo" (ejus exemplar est Hunter S. Thompson) et igitur omnia quae ille perpetrat sunt mirabilia et maxime admiranda.

> 2 picturae adumbratio in charta spissiore facta; (comics) gryllus; fabula nubeculata; etc.
Gratias ago. Valde majus vocabularium habes quam ego habeo.

> 3 numerus 3 deest
> 4 gryllus qui Doonesbury inscribitur
> 5 initium
Publius Vergilius Maro scripsit: "mene incepto desistere victam?"; ergo "inceptum" est compar verbo "initium."

> 6 excursus
Largior tibi melius verbum abs te exoptatum, melius quam nimis Anglicum "digressum."

> 7 quid sibi velit 'nominaliter' in hoc conexu rerum?
Illud verbum est mea subito inventa translatio verbi "namely".

> 8 Sed nihil rationis inest studio illi quod intellegentia artificialis vocatur.
Juvenalis scripsit "Si vacat et placidi rationem admittitis, incipiam." Festinabam aliquid scribere, quodcumque scribere, quia acceperam prius communicationem "Admonitio de subscriptione tua huius circuli grex" in qua dictum erat "nomina et inscriptiones sodalium per totum annum priorem tacentium rite delebuntur." Igitur diutius non volebam tacere et volebam scribere omni quae fluebant per mentem meam, sicut Dux Ipse scripsisset in tali situatione.

> 9 Vide numerum 10
> 10 quaerebam
Iterum hoc tibi largior -- "quaerebam" est melius quam "petebam."

> 11 COB est ferme idem ac posse comitatus, vel homines qui Catilinam interficere conabuntur.
Mea pagina "Concursus" congregat multos scriptores in lingua Latina et volebam eos esse laetos et felices ob inclusionem in tali pagina.

>
> locus antiquus:
> [[...]
>
> Ceterum in casu genetivo est Mentifex, Mentificis, non Mentificae.
Volebam verbum adjectivum: "sortis Mentific(an)ae futurae".
>
>
> vale
Si tu vales, ego valeo.
Mentifex Quondam Mentifexque Futurus
0 new messages