Salvete gladiatores!
Vos salutare velim, et me introducere etiam.
Nomen mihi Stephanus est. Abhinc multos annos, duodecim annos natus, discere linguam Latinam coepi, sed secundum rationem "mortuam." Hoc studium scholasticum perrexi usque ad duodevicensimum annum aetatis meae. Recentis annis autem acroamata vel spectacula faciliora audio ab canalibus Latinis Tutubensibus, e.g. Saturae Lancis et Latinitatis Animi Causa et Alexi Cosani et Scorpionis Martiani (quem viditur fuisse unum vestrum gladiatorum!) et aliorum -- et me delectat plerumque intellegere posse. Loqui Latine extemporaliter autem non conatus sum -- nisi pauca verba vere meis in somnis! Numquam particeps circulorum Latinorum fui.
Ut Roberto explicavi, iter facere soleo semel in septimana, quaque die Mercurii, ab urbe S Bernardini in urbem SD ad munus curandum. Quia diebus Saturni convenitis, raro igitur particeps esse possum. Hoc mense autem, casu et temere in tempore conventiculi ero ad urbem SD, sed tantum brevissimum spatium temporis. Consilium meum est exordio conventiculi paulisper auscultare et tacere, tum pergere ad negotium meum designatum sequens. Qua de causa me praeintroducere volo, ne conventiculum vestrum perturbem. Olim fortasse redibo et diutius manebo.
Spero die Saturni me vos visurum.
(Obiter, scitisne an sint circuli Latini prope urbem LA regionemve OC?)