Aegroto

3 views
Skip to first unread message

Roberto Lionello

unread,
Mar 1, 2013, 11:06:37 AM3/1/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus Robertus s.d.

Doleo amici quia male me habeo et non potero convenire cras vobiscum.
Laboro enim visceribus meis et valde fatigatus sum. Ignoscite.

Valete,

RL

--
+ Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam

Eliot Wirshbo

unread,
Mar 1, 2013, 12:47:41 PM3/1/13
to gla...@googlegroups.com
Aiiii!

Gladiatores, dux noster, tam diu nos ducens sine fatigatione vel querela, iam dolorem intimum habet.

Cum corpus sine capite nesciat quo se vertat, quid agat, quid 'cogitet' [quia clare non potest corpus cogitare sine capite], nostrum conventiculum non potest fieri sine principio ductore magistro optimo benevolentique. (Etiam, habeo ipse plus negotii quam possum conficere in hoc fine hebdomadis.)

Per consequens, propono nos suspendere conventiculum huius mensis dum dux noster possit esse quis sit ... noster dux.

Et precemur deos ut Robertus mox meliore valetudine fruatur. (Miror utrum hoc veniat e incertitudine Vaticana: quis fiet Papa? Nil admiror si Robertus non possit facere laborem et officia dum novus Papa instauretur.)

Valete omnes, specialiter Roberte!

EW


From: Roberto Lionello <roberto....@gmail.com>
To: gla...@googlegroups.com
Sent: Fri, March 1, 2013 8:06:40 AM
Subject: [G.LA.DI.VS] Aegroto
--
--
Nuntium istum accepisti quia nomen tuum inscriptum est in coetu de Google nomine "Gladivs".
Ut scribas coetui isti, mitte epistulam electronicam ad gla...@googlegroups.com
Ut relinquas coetum istum, mitte epistulam electronicam ad gladivs+u...@googlegroups.com
Ut plures optiones videas, visita coetum istum apud
http://groups.google.com/group/gladivs?hl=la
 
---
You received this message because you are subscribed to the Google Groups "gladivs" group.
To unsubscribe from this group and stop receiving emails from it, send an email to gladivs+u...@googlegroups.com.
For more options, visit https://groups.google.com/groups/opt_out.
 
 

Jeremiah Stoddard

unread,
Mar 1, 2013, 9:34:51 PM3/1/13
to gla...@googlegroups.com
et ego aegrotus sum cum grippa; melius est si possumus convenire die alia. fortasse die VIII vel XV?

Eliot Wirshbo

unread,
Mar 1, 2013, 10:30:25 PM3/1/13
to gla...@googlegroups.com
Hieremia, non vis dicere ix vel xvi? Aegritudo tua tibi non permittit ut addas numeros?

Ego etiam aeger sum, sed sum ex 'ludo vetere.' Nos 'veteres discipuli' numquam perdimus diem instructionis.

Sed novam viam accipio.

Melius vale!

EW

From: Jeremiah Stoddard <ad...@jeremiahstoddard.com>
To: gla...@googlegroups.com
Sent: Fri, March 1, 2013 6:34:55 PM
Subject: Re: [G.LA.DI.VS] Aegroto

Jeremiah Stoddard

unread,
Mar 1, 2013, 10:36:35 PM3/1/13
to gla...@googlegroups.com
ita est: ix vel xvi. mentem meam amitti propter aegritudinem videtur...
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages