Conventiculum in Pineto Torreyano!

4 views
Skip to first unread message

Roberto Lionello

unread,
Mar 17, 2013, 12:12:53 AM3/17/13
to gla...@googlegroups.com
Gladiatoribus Robertus s.d.q.p.

Dicebatur in medio aevo omne trinum esse perfectum. Jam enim bis conati sumus convenire in Pineto Torreyano. Primo, cum ludi pilamallei  haberentur circa pinetum, convenimus aliubi, nempe in Villa Pinnaculorum. Secundo, conventiculum factum non est, me aegrotante ac infelice. Nunc autem, Deo volente,  congregabimur die Saturni 23o Martii, hora 15a (3 PM), more aestivo, in hac area stativa gratuita apud cursum pilamallei:



Illinc Latine colloquentes ambulabimus ad Pinetum Torreyanum. Oportet vos caligis calceatos venire.


11480 Torrey pines park Rd, San Diego, CA 92037



Fasciculus:Caligae from side.jpg

Valete omnes!

RL



--
+ Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam

Eliot Wirshbo

unread,
Mar 17, 2013, 1:04:01 AM3/17/13
to gla...@googlegroups.com
O, Roberte vetustissime! Nescisne quosdam e nobis -- perspicacissimos certe -- numquam gerere caligas?

Nova aetas circa nos ubique est, senicule -- noli gerere caligas, sed 'serpitores' [= sneakers].

Ad xxiii!

EW


From: Roberto Lionello <roberto....@gmail.com>
To: gla...@googlegroups.com
Sent: Sat, March 16, 2013 9:12:56 PM
Subject: [G.LA.DI.VS] Conventiculum in Pineto Torreyano!
--
--
Nuntium istum accepisti quia nomen tuum inscriptum est in coetu de Google nomine "Gladivs".
Ut scribas coetui isti, mitte epistulam electronicam ad gla...@googlegroups.com
Ut relinquas coetum istum, mitte epistulam electronicam ad gladivs+u...@googlegroups.com
Ut plures optiones videas, visita coetum istum apud
http://groups.google.com/group/gladivs?hl=la
 
---
You received this message because you are subscribed to the Google Groups "gladivs" group.
To unsubscribe from this group and stop receiving emails from it, send an email to gladivs+u...@googlegroups.com.
For more options, visit https://groups.google.com/groups/opt_out.
 
 

Roberto Lionello

unread,
Mar 20, 2013, 7:19:02 PM3/20/13
to gla...@googlegroups.com
Elioto arbitro elegantiae aliisque gladiatoribus Robertus laudator temporis acti s.d.

Profecto licet induere "serpitores",  o Eliote. Hoc autem genus serpitorum non commendo:



Inline image 1

Videbo tandem vos die Saturni, excepta Alicia, cui tutum iter exopto!

Valete,

RL


2013/3/16 Eliot Wirshbo <wir...@sbcglobal.net>
328.png

Eliot Wirshbo

unread,
Mar 22, 2013, 8:32:13 AM3/22/13
to gla...@googlegroups.com
Roberto calceorum peritissimo et aliis gladiatoribus minoris (fortasse) scientiae eius generis Eliotus s.d.

Carens omni peritia verborum ad calceos pertinentium, inveni 'serpitores' ad exprimendam rationem serpendi, sui movendi in superficie terrae sine sonitu. (In mente habui 'sneakers.') Sed nunc video calceos imperatoribus Romanis dignos et oportet me petere: ubi possum emere calceos tam elegantes? Attraham ad me omne genus serpentium si ambulabo per silvas Pineti Torreyani? Quanti possunt emi?

Ille calceus mihi videtur exclamare, ut Sirenes illae, "Eliote, scimus multas vias eundi ..."

Valete omnes!

EW

Sent: Wed, March 20, 2013 4:19:06 PM
Subject: Re: [G.LA.DI.VS] Conventiculum in Pineto Torreyano!
328.png

Roberto Lionello

unread,
Mar 22, 2013, 2:48:18 PM3/22/13
to gla...@googlegroups.com
Elioto cupido calceorum novorum Robertus s.d.

Spero te serpentes non attracturum, sagax Eliote. Mitto autem libenter tibi nexum ad tabernam electronicam ubi calceos emas. 


Vider tamen amplitudines calceorum plurimas non esse.

Vale quam optime!

RL


2013/3/22 Eliot Wirshbo <wir...@sbcglobal.net>
328.png

Eliot Wirshbo

unread,
Mar 22, 2013, 2:57:22 PM3/22/13
to gla...@googlegroups.com
Roberto miris modis [aliis quam solariis] ingeniosissimo Eliotus s.d.

Mihi placent illi calcei qui ostenduntur in interreti ex aurelio garcia -- emerem hercle, ut recenter emi aliquos ex illo fonte [interreti]...

Sed magnitudines paucas habet Aurelio Garcia et ego requiro quandam magnitudinem inusitatam, ut non possim emere.

Tibi tamen gratias mitto, O scitor rerum inexspectatarum!

Ad conventiculum crastinum ...

Valete omnes qui has litteras legitis

Sent: Fri, March 22, 2013 11:48:21 AM
328.png
Reply all
Reply to author
Forward
0 new messages