Elizabethae inscienti -- sed quacum sentio dolorem eundem, quia ego sum ille qui perraro possum intellegere verba ANGLICE scripta -- Eliotus professor false nominatus s.d.
Has res tibi facere perfecte clara volo (ut saepe dicebat ille praesidens Nixon):
NON conveniemus hodie, die Saturni, die 11º mensis maii
TU veheris [aut nos te vehemus] ad qualemcumque situm proximum noster dux patientissimus eliget
TU fereris [aut nos te referemus] ad situm in campo ubi habitas
NOLI lugere vel desperare vel immergi in malis: nos te eripiemus
... sed, ut est clarissimum, cum vigiles post mediam noctem, confusio terribilis
regnat
Spero me non recepturum esse litteras electronicas intra paucas horas quae dicant: "Iuvate me, gladiatores! Elizabetha sum et perdita sum in antiqua silva!
Invenire situm nostri conventiculi non poteram! Amabo vos, eripite me! Nunc mihi est studendum!"
Valete omnes, et perditi et incolumes!
EW