Hannibal Carthaginiensis apud regem Antiochum profugus facetissime
cavillatus est. Ea cavillatio huiuscemodi fuit. Ostendebat Antiochus in
campo copias ingentes quas bellum populo Romano facturus conparaverat,
convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem:
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus
equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem.
Atque ibi rex contemplatione tanti et tam ornati exercitus gloriabundus
Hannibalem aspicit et: Putasne, inquit, satis esse Romanis haec omnia?
Tunc Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose
armatorum: Plane, inquit, satis esse credo Romanis haec, etsi avarissimi
sunt.
(Macrobius; Saturnalia)